QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Quid Domine corporis organici intellexerit Aristoteles in prima definitione animae, quam tradidit, non concordant Auctores Varias sententias refert Suarez lib. 1. de Substantia animae, cap. 2. Hic Scotus docet animam intellectivam formam esse corporis organici, non prout organicum est, seu ut ha et organa distincta, quae virtutibus sensitivis correspondent, sed prout est totum integrale ex suis partibus constitutum absque eo quod in ratione partium organicarum distincte considerentur, sub qua consideratione, et perfecto temperamento organorum prius natura censentur ab anima sensitiva informari: seu, prout alii clarius explicant, per distinctionem organi initiative vel dispositive, et organi complete et perfecte, ita ut anima dicatur actus corporis quod organicum est initiative, non vero complete. Vide Compluten. disp. 2. de Quidditate animae, q. 3 g. 2. n. 27.
Propter quod in corpore humano duplex est compositio; una corporis inquantum corpus est substantia mixta, complexionata in altissimo, et temperatissimo gradu mixtionis et complexionis, secundum auctoritatem Avicennae superius * allegatam, non includendo in hac compositione distinctionem alicujus organi, appropriati alicui virtuti sensitivae. Et isto modo, intellectivum inquantum intellectivum, est forma totius corporis, et omnium partium ejus, ut unum perfectibile constituunt: dico partium, ut sunt totum illud mixtum sic complexionatum integrantes, non ut sunt partes organicae, virtutibus sensitivis correspondentes. Et in isto gradu altissimo et perfectissimo, est corpus dispositum ad receptionem animae rationalis: quem quidem altissimum et perfectissimum gradum non consummat natura, nisi prius factis organis virtutum sensitivarum; prius, dico, natura, sed simul tempore. Alia vero compositio est in eo corporis, ut est habens proportiones competentes organis, ut sunt susceptiva specierum sensibilium; quae dispositio consistit in debita quantitate, et qualitate, et temperamento qualitatum miscibilium, secundum quas fit media ratio, et proportio ad suscipiendum in se species sensibilium; et corporis sic accepti sensitivum, ut sensitivum est forma.
Advertendum etiam hic cum diligentia est, quod anima humana, quae de se est vegetativa, sensitiva, et intellectiva, si consideretur ut dans esse substantiale, nec ut sensitiva, nec ut intellectiva est forma corporis, ut organici, sed solum ut est corpus mixtum, et complexionatum in tali gradu, quamvis alium gradum mixtionis, et complexionis appropriate respiciat intellectiva quam sensitiva.
Sed quia, ut dixi, omnis forma tam substantialis quam accidentalis communicat actum primum et secundum, non praecise loquendo, quia forma, sed quia unum facit cum materia, vel subjecto, ut ostendi, ideo omnis forma est principium essendi et operandi. Nunc autem, ut dicitur, intellectiva non est forma corporis organici, ut organicum, nec ut est dans actum primum, nec ut dans actum secundum, hoc est, nec ut est principium essendi, nec ut est principium operandi: sensitiva autem quamvis non sit proprie forma, et perfecte corporis organici, ut est principium essendi, est tamen ejus perfectio inquantum organicum est, inquantum est principium operandi: et quia non potest materiae uniri aliqua forma ut est principium essendi, quin apta nata sit de se dare ei principium operandi, sive operationem aliquam, ideo nec sensitivum unitur corpori, nisi organico.
Nec debet instari: igitur intellectivum, saltem ordine naturae, primo unitur corpori quam sensitivum, quia, ut dixi, gradus ille mixtionis altissimus, de quo loquitur Avicenna, ut dixi supra, nunquam plene est digestus, nec ad aequalitatem redactus, nisi prius cessante omni motu generativae, quia est finis extrinsecus ex parte corporis totius compositionis, et operationis naturae in semine humano, sicut etiam dicit praedicta positio, quod propter hoc nobilius est quocumque sensitivo in semine bruti producto. Unde quia est illud, quod immediate ordinatur ad susceptionem intellectivi, necessario secundum ordinem naturae habet universalitatem, respectu omnis dispositionis sensitivae, ut dat esse, sive ut dat operationem, et ideo cadit praedicta positio. Ex praedictis patet, quod intellectiva forma aliter communicat actualitatem suam corpori, hoc est, sub sua ratione perfectibili respicit corpus, ut dat actum primum quam sensitiva.
Viso quomodo formae substantiales, ut sunt diversorum graduum, communicant vario modo etiam eidem materiae actum primum; jam ex hoc per immediata procedendo apparet, quomodo aliter communicant actus secundos, et ex hac pertractatione apparebit solutio omnium rationum praedictae positionis, quia, ut aperte patet, in omnibus rationibus supponit, quod omnis forma aequaliter communicat actum primum, et secundum materiae, alioquin non concluderent; ergo sicut verum est, quod corpus sentit, ita verum est quod intelligit, si intellectivum sit forma, et tantum hic est modus arguendi fere in omnibus rationibus. Ad cujus evidentiam est scieni dum, quod in actu intelligendi, et sentiendi est duo considerare, scilicet quod intelligit et quod sentit, et quo intelligit et quo sentit. Quod autem intelligit, et quod sentit, est totus homo, vel totum animal; et loquor de intelligente secundum quod anima est in corpore: nec differt quantum ad hoc intelligere et sentire, quin sit totius conjuncti, ut patet primo de Anima, * ubi expresse dicitur, quod intelligentia est totius conjuncti, sicut sentire. Ideo circa illud quod intelligit, non distinguo; quia quamvis sit magna differentia, ut patebit, verum est tamen quod totus homo intelligit, et totus homo sentit. Quo autem intelligit, et quo sentit tanquam principio remoto, est ipsa substantia animae in se considerata: nam sicut forma dat actum essendi, ut est substantia, et ut consideratur per respectum ad intra, sic est principium operandi per respectum ad extra. Quo sentit tanquam principio propinquo, est ipsa anima, ut est potens operari, sive ut habet rationem potentiae. Si tamen est idem, quod sua potentia, sive ipsa potentia animae radicata, et fluens sit a substantia animae, nec adhuc ipsa potentia sensitiva est radicata in substantia animae, vel ut fluens ab ipsa, inquantum talis, est illud a quo sentimus immediate, quia tale oportet, quod sit per se eliciens actionem. Sensitiva autem potentia non per se sentit, sicut dicitur in principio de Somno et Vigilia, quod sentire est per corpus; ergo ipsa potentia sensitiva, ut fluens ab anima, vel ut est ipsa anima, habens tamen modum potentiae; et ulterius, ut fluens in organum corporale, faciens unum secum, ut movens cum mobili, ut artifex cum instrumento naturaliter conjuncto, secundum hoc habet rationem propinquae potentiae, et immediate, et est illud, quo sentimus immediate, ut jam non sit verum, quod potentia visiva videat, ut se tenet ex parte animae, sed totum conjunctum ex potentia illa et organo, sit illud quo videamus, juxta illud, quod dicit Philosophus 2. de Anima, text. 9. Si oculos esset animal, visus esset ejus anima.
Illud autem, quo intelligimus, etiam est duplex, scilicet remotum, illud est substantia animae intellectivae, et propinquum et immediatum, et haec est potentia intellectiva, praecise fundata in essentia animae, manet in ipsa, non ut fluens in materiam aliquam corporalem, nec in organum. Et jam apparet differentia, quare potentia sensitiva non est immediatum principium eiiciendi actum sentiendi, ut habet fundari in essentia animae, donec fluat et uniatur organo corporali. Potentia autem intellectiva de se non radicata in organo corporali, nec ut fluens, vel unita materiae est principium immediatum intelligendi.
Licet ergo non sit differentia in his duabus potentiis ex parte ejus, quod sentit et intelligit, quia actus videndi et sentiendi, quem elicit oculus motus ab objecto viso, ut albo, verbi gratia, fundatur in essentia animae, non praecise, sed in radice, et principio primo atque remoto, sed ut est actus, et forma organi corporalis determinati, et complexionati secundum determinationem sensibilis, secundum quod determinat Aristoteles*: quod organum est media proportio sensibilium. Actum autem intellectus, scilicet intelligere, elicit potentia intellectiva, non ut fluens in organum, sed ut praecise radicata in anima, vel ut est idem, quod anima absque respectu ad organum corporale.
Ex quo apparet, quod aliter est anima actus corporis per substantiam, aliter per potentiam; quia per substantiam inquantum est compositum substantiale, mixtum, complexionatum in tali gradu simpliciter. Per potentiam vero sensitivam, inquantum ultra praedicta est quid organizatum, et media proportio sensibilium. Per potentiam vero intellectivam nullo modo ut organizatum, nec ut complexionatum. Unde actum intelligendi elicit totus homo motus ab objecto per potentiam intellectivam, ut ex illo, quod fundatur praecise in animae essentia, et in remoto principio absque fluxu, vel unione ad aliquam materiam corporalem, sive organicam: actum vero sentiendi elicit per potentiam sensitivam, non solum ut radicatam in anima, sed ut fluit, et unitur organo corporali.
Ex hoc apparet, quod quia operatio et objectum, ut statim dicetur, sumunt rationem et mensuram a principio propinquo, quo elicitur operatio, ideo sicut potentia intellectiva non est alligata organo, nec materiae corporali, ejus objectum non est contractum, sed est universale, vel particulare, et omne ens absque determinatione. Quia vero sensitiva, ut est principium operandi, includit in se organum corporale, ut dictum est, quia objectum, et operatio tali propinquo principio et immediato proportionatur, ideo ejus objectum est portio quaedam entis, et operatio conjuncta.
Ex his jam patet, quod illud quod intelligit, et quod sentit in homine, est totus homo; illud quod intelligit ut principio remoto, substantia animae intellectivae, quo ut principio propinquo et immediato, potentia intellectiva, ut est in anima radicata, non ut fluens, vel conjuncta organo. Quod vero sentit totus homo, quo sentit ut principio remoto, substantia animae, ut propinquo, est potentia animae, sive anima, sub ratione potentiae; quo vero sentit, ut principio propinquo et immediato, est ipsa potentia ut unita organo corporali, ita quod quo videmus immediate, est oculus, ut dicit quid compositum ex virtute visiva et organo: propter quod dicitur 2. de Anima, text. 9. quod Si oculus esset animal, visus esset anima. Surgit autem haec differentia potentiarum ex differentia substantiarum, intellectivae scilicet, et sensitivae, quia, ut dixi, aliter et aliter se habent quantum ad actum primum ad corpus humanum.
Ex hoc apparet quod tam intellectiva, quam sensitiva aliter est actus corporis organici Physici per suam substantiam, aliter per suam potentiam; quia tam intellectiva, quam sensitiva per suam substantiam est actus ejus, inquantum est compositum substantiale simpliciter, in tali gradu mixtionis et complexionis, secundum modum praedictum; per suam vero potentiam, sive ut est principium operandi, intellectiva non corporis quocumque modo accepti non organici, necnon organici est actus, sive perfectio. Sensitiva vero per suam potentiam, ut est principium operandi est perfectio secundum modum operandi, et secundum rationem organi corporis organici, et ut organicum est, et ut organizatum est. Ut jam ex praedictis appareat, quod pars intellectiva, ut est de genere substantiae, est forma et actus materiae, ipsa vero ut potentia, sive ut pars, (sic loquor, quia nondum quaesitum est, utrum potentia animae, sit idem quod substantia?) talis, dico, potentia habet esse in materia quia illud, cujus est potentia, sive cum quo idem est, est in materia, et forma materiae, et per consequens ipsa potentia intellectiva aliquo modo est in materia. Sed statim dicam aliqua secundum istum modum, quo forma est in materia, vel perfectio materiae.
Si forte instes, quod tunc potentia, et operatio erit magis abstracta quam substantia, eo quod intellectivam pono formam corporis, potentiam vero intellectivam nullis corporis aut organi.
Respondeo, et erit declaratio praedictorum: Est igitur advertendum, quod cum dicitur, quod potentia non est magis separata quam substantia, nec operatio: quia secundum quod alia magis et minus dicunt convenientiam et differentiam respectu totalis separationis et unionis ad materiam, verum est: verbi gratia, si agens principale quodcumque, quod dicitur compositum, habeat materiam quocumque modo, necesse est ut potentia qua agit, (sive illud agens sit sentiens, sive intelligens) aliquo modo habeat, sive sit in niateria: sed non oportet, ut jam dicam, quod nullo modo habeat, sive sit in materia, sicut agens principale. Cujus ratio est, quia cum potentia sit illud, quo agens agit, et idem aliquo modo cum ipso, si agens habet materiam corporalem, vel aliam partem sui, necessario sequitur, quod illa potentia aliquo modo sit in illa materia; (non dico, quod habeat eampartem sui, sicut agens principale) ergo si intelligam secundum praedicta, est totus homo, cujus pars est materia corporalis, necesse est, quod illud quo agit, scilicet potentia intellectiva, sit in materia corruptibili sed non quod habeat materiam corruptibilem partem sui, sicut homo; non ergo est potentia magis separata quam substantia, nec actio quam substantia, vel potentia, secundum quod ly magis dicit potentiam totalem separatam a genere materiae, sed solum quod dicit altiorem, et majorem gradum separationis, sive elongationis ab eadem materia.
Nec ex hoc potest concludi major nobilitas in potentia, quam in substantia, quia hoc concludi possibile est ex gradu nobilitatis formae, non ex se. Est autem haec nobilitas secundum quid, nam nobilitas formae principaliter est in perficiendo respectu subjecti, quod concludit, et dando primum esse, quia primus aspectus formae est respectu subjecti, et secundus respectu objecti, vel operationis. Non est autem inconveniens quod aliquid ignobilius in se habeat aliquam operationem nobiliorem respectu alicujus extrinseci, sicut ponimus de gratia, cujus effectus est Deo animam unire, et gratam reddere.
Ut autem sciatur, quod diversimode substantia et potentia a corruptibili materia separatur, sciendum, quod quatuor modis dicitur aliquid a materia corruptibili separatum. Et dico signanter materiam corruptibilem, quia materiam spiritualem in anima rationali posui. Primo modo, quia non habet materiam corruptibilem partem sui, nec est ejus per se, vel per accidens perfectio, nec aliquo modo eam in sua actione includit: et isto modo Deus est separatus a materia tam corporali quam spirituali, addendo ad hoc omnes exclusiones, quae longae essent ad recitandum. Secundo modo, quia non habet materiam corporalem partem sui, nec est perfectio seu forma materiae corporalis, nec motor per se, est tamen aliquo modo in materia per aliud. Et isto modo potentia intellectiva sub ratione potentiae, est separata a materia corporali, quia tota spiritualis est, si est idem quod substantia animae, vel in substantia spirituali radicata: nec etiam sub ista ratione potentiae est perfectio materiae, quia non est perfectio substantialis, quia in ratione potentiae non habet rationem substantialis, nec accidentalis, quia non fluit in organum, vel in materiam corporalem, sicut sensitiva. Est tamen ipsa potentia in materia, quia ipsa substantia animae, cujus est potentia, vel cum qua est idem, est in materia corruptibili et forma ejus, non tamen est in materia corruptibili, sicut substantia animae, ut sic. Jam apparet ex hoc, quod non quantum ad totalem separationem, sed quantum ad modum separationis respectu ejusdem materiae, majoris est abstractionis potentia quam substantia. Tertio modo dicitur separatum a corruptibili materia, quia non habet eam partem sui, nec est ejus perfectio, ut est organica; est tamen in materia, quia est perfectio ejus, ut est simpliciter substantia in tali gradu mixtionis et complexionis, sicut dictum est de substantia intellectiva. Quarto modo, quia non habet materiam corporalem partem sui, est tamen perfectio materiae corruptibilis, non solum ut est substantia mixta et complexionata, sed etiam ut organica. Et isto modo potentia sensitiva, ut est principium operandi, est a materia corporali separata. Intellectiva autem, ut dixi, nec ut dans esse, nec ut principium operandi praecise habet aspectum ad materiam corporalem organicam, ut organica est, secundum quod instrumenta virium sensitivarum.
Ex praedictis patet, quod actus intellectivae partis, cujusmodi sunt intelligere et velle, non communicantur corpori, ita ut sint per corpus, sive per organum corporale, sunt tamen conjuncti, et in conjuncto etiam corporis, ut est in composito, sed restricto modo, in tantum quod non ipsum denominent, quamvis sint a substantia intellectiva corporis.
Ex praedictis patet, quod non sequitur, sensitiva est forma corporis, et ideo sentit; ergo si intellectiva est forma corporis, corpus intelligit, imo demonstrative sequitur oppositum. Si enim, ut patet, omnis forma secundum gradum suae perfectionis, aliter communicat materiae actum primum et secundum, et illo modo quo superior, non communicat inferior: imo ex ordine formarum demonstrative sequitur, quod si inferior tantum se communicat, quod illo modo superior non se communicat, aperte sequitur, quod si intellectiva est ultima formarum, actus consequentes ipsam, inquantum tales, cujusmodi sunt intelligere, et velle, et liberum esse, non communicantur sic materiae, quamvis omnino sint conjuncti, sicut dictum est.
Ex praedictis sequitur quod per actus consequentes intellectivam, inquantum talis est, cum non sint a potentia unita, sive fluente in materiam corporalem vel organicam, non habet quod arctetur ad aliquod genus entis, sed extenditur ad universale et particulare, et omne genus entis, et potest se reflectere supra se, et potest dominativo agere, et libere se movere, nulla materia corporali hoc impediente. Quamvis autem, sicut patet, non sequitur si intellectiva est forma corporis, etiam corpus intelligit sicut sentit, quod potentia intellectiva inquantum talis, hoc est, inquantum est principium operandi, non est per corpus, nec per organum corporale, quamvis sit in toto corpore, inquantum est in anima, quae est corporis forma: sensitiva autem potentia non est solum in corpore, sed in organo,
tanquam ejus perfectio, ut est principium operandi, ut dictum est, tanquam propinquum, ideo corpus sentit, non autem intelligit.
Ad hoc est sciendum, quod objectum et operatio non determinantur, nec proportionantur agenti, nisi ratione illius, quo agit immediate. Quamvis autem intelligens, utpote homo, sit determinatus per materiam corporalem, quae est pars ejus, quamvis quo intelligit ut principio remoto, scilicet ipsa substantia animae sit determinata, quia forma materiae corporalis, quia tamen quo intelligit inquantum tale immediate, scilicet ipsa potentia, non est corporis, nec organi, ut dixi, ideo sola operatio, et suum objectum est omnino a materia separatum et indeterminatum, ideo potest esse subjectum praesens, vel absens, vel universale, vel particulare. Dum autem sentit homo, vel animal, quo sentit ut principio propinquo, et si non habeat materiam corporalem partem sui, est tamen forma materiae corporalis et organi, et operatio limitata, ideo sensus non apprehendit absens, nec universale.
Ex quo ulterius patet, quod quamvis potentia aliquo modo abstracta sit magis a materia quam substantia, quamvis semper secundum aliquem modum in eadem materia sit potentia in qua est substantia, tamen potentia et operatio, et secundum rem et modum, aequaliter sunt abstracta, vel conjuncta materiae.
Nunc restat ista applicare ad rationes in contrarium factas, ut dissolvantur, quamvis per praedicta satis pateant. Cum enim dicatur primo: Omnis forma communicat, etc. ostendi, quod hoc est falsum, non enim eo quod forma non communicat actionem suam materiae, sed quia facit unum cum ea, ut ostensum est. Nec hoc intendit, alioquin cum dicat, quod perintime unitur intellectus corpori, diceret quod corpus intelligit: sed intendit quod communicat, quia forma, quod est falsum; suppositum enim divinum non est forma humanitatis, et tamen communicat sibi omnes actiones. Ostendi etiam, quod omnis forma actum suum communicat materiae, saltem ut est in toto, ita quod omnes actus etiam intelligendi sunt conjuncti; sed si forma imperfectior non communicat materiae, ut est pars, non dicet, quod hoc faciat forma superior, imo sequitur oppositum, ut ostendi.
Ad secundum, nulla materia, etc. concedo majorem. Ad minorem cum dicitur: Nulla virtus naturaliter potest dare sufficientem dispositionem ad receptionem, etc dico, quod falsum est: vere enim sicut totus homo intelligit et sentit, ita totus homo generat. Unde non est intelligendum, quod virtus generantis sit decisa ab homine, ut est animal solum, imo ut tale animal, scilicet homo: et ideo est ibi virtus animae, non solum ut est sensitiva, sed etiam ut est intellectiva, quia intellectivum etiam secundum substantiam, forma est materiae, et ideo talis virtus humana, non solum animalis, potest disponere ad receptionem formae liberae et spiritualis, quia etiam a tali forma ipsa derivata est.
Ad tertium: Omnis materia, etc. concedo majorem. Ad minorem, cum dicitur: Esse liberum et intelligibile, et esse immortale, etc. verum est ut esse liberum et immortale sumuntur formaliter, secundum quem modum sunt in anima. Ut autem sumuntur communicative quantumcumque sint corruptibilia, ea, quibus communicantur, non sunt incorruptibilia, imo corrumpuntur, non in se, sed ut communicata ad corruptionem illorum, quibus communicantur.
Si dicas, quod anima communicat libertatem quam habet, verum est, sed non illo modo quo habet, scilicet formaliter. Quod etiam esse liberum et intellectivum non communicatur materiae hominis, ut sentire, sed solum toti conjuncto ostendi.
Ad illud quod arguitur postea ex parte aspectus universalis. Ad omnes illas rationes patet solutio per praedicta, ostensum est enim quod illud, quo intelligimus et volumus, est potentia sic separata ab omni materia corruptibili et organo, quamvis sit in corpore secundum aliquem modum essendi, quia scilicet illud cujus est potentia, est in corpore ut forma; non tamen est potentia principium intelligendi, ut unita in ratione perficientis alicujus materiae corruptibilis, sicut ostensum est contrarium de sensitiva. Ideo quia, ut supra patuit, ratio objecti et operationis non determinatur, nec proportionatur agenti, ut est agens, quia homo est agens, et habet materiam corruptibilem partem sui, nec ei quo agit ut remoto principio, cujusmodi est substantia animae, quae est forma et perfectio materiae corporalis, sed determinatur et proportionatur ei, quo immediate agit; quale est potentia intellectiva in homine, quae nulli corporali materiae tanquam forma, vel motor, est alligata, ideo objectum ejus est ens absque omni determinatione, et ejus aspectus respectu rei absentis, est absque spatii commensuratione, et libere se movens absque ulla arctatione. Rationes autem illae procedunt, ac si potentia alicujus substantiae non esset aliter separata quam ipsa, cujus contrarium est ostensum.
Quod arguitur, quod non posset se intelligere, etc. Aperte patet quod supponit, quod nulla forma habeat virtutem seu potentiam operandi, quae in ratione operantis a materia sit separata quod est falsum, ut patet: quamvis enim intellectus, ut est substantia, sit forma corporis, potentia tamen intellectiva nullius corporis est forma, quod supponit ratio.
Quod arguitur, quod non esset libera: tum, quia, etc. Aperte patet, quod in omnibus deductionibus supponit, quod si intellectiva sit forma, quod potentia intellectiva ab illa materia sit determinata, quod est falsum; quia quamvis potentia per substantiam in qua est, vel eum qua idem est, sit aliquo modo in corpore, ut per hoc, et propter hoc dicatur et verificetur, quod totus homo intelligit.
non tamen est in corpore aliquo, nec est per se, nec per substantiam in qua radicatur, ut forma perficiens, vel per illud operans, quod tamen oporteret ad hoc, quod propter materiam esset contracta, vel limitata, vel angustata: et quod hoc sit verum, concedit positio in simili, quia dicit, quod quamvis intellectiva sit consubstantialis sensitivae, et per illam corpori uniatur, non tamen oportet, quod illo modo uniatur quo sensitiva. Similiter ego dico de unione potentiae per suam substantiam. Quod autem talis unio potentiae ad corpus per substantiam, quia non unitur ei, ut perfectio, non impediat ejus libertatem et aspectum, patet, quia duplex est aspectus potentiae: unus ad intra, scilicet ad illud in quo est, et aliud ad extra, scilicet ad operationem et objectum, et ista condividuntur. Potentia ergo intellectiva secundum aspectum ad intra, est in materia corruptibili determinata, et per formam cujus est; sed secundum aspectum ad extra, ad nullam materiam habet aspectum, et secundum hoc est indeterminata, et illimitata, et libera.
Est autem advertendum, quod in istis rationibus, et in omnibus praecedentibus, ubi dicitur, quod nulla virtus materialis, vel omnis virtus materialis negativae sunt verae, si accipiantur pro principio propinquo et remoto, quo agens agit; et similiter affirmativae verae, si accipiantur solum pro propinquo. Ad illud quod dicit, quod esset mortalis, quia nulla materia, etc.
respondeo, quod cum stabilire, et ad aliud inclinari, sint opposita, impossibile est quod aliquid per illud, per quod ad aliud inclinatur, perfecte stabiliatur; materia autem spiritualis, quae est pars animae rationalis, per intellectum inclinatur ad corpus, ut in eo recipiat rationem perfectae subsistentiae, et perfecti suppositi, et ideo non potest intelligentia illa materiam spiritualem perfecte stabilire, secundum quod dicit Augustinus de anima separata 12. super Genesim, et habitum est supra. Si autem sit aliquid aliud propter quod intellectiva non inclinat hanc materiam ad aliud, cujus est immortalitas, in illo potest eam stabilire, et per consequens argumentum non concludit.
Quod vero additur, quod cum sit forma, communicet actualitatem suam, etc. Jam responsum est, quod non communicat immortalitatem, sicut nec libertatem formalem, quia non oportet, quod ait immortalis homo sicut nec quod ejus libertas sit perpetua, quia desinit ejus libertas ipso pereunte. Quod autem non sit unio consubstantialis, quae non sit intima, nec ordinata, ostensum est supra.
Exempla autem de partibus ignis et albedinis, et similium, concludunt oppositum: quia nunquam duae partes ignis in uno igne unientur, nisi ad aliquam partem principalem (materiam scilicet, vel formam alicujus eorum) participando nomen, et rationem reducerentur. Unde in illis duabus partibus ignis materia cujuslibet partis reducitur ad materiam totius, sic quod vere sit, et dicatur materia: similiter quaelibet pars formae ad formam ignis reducitur, ut vere sit, et dicatur forma. Ita pes, caput, reducitur ad materiam hominis quamvis non adaequate; ergo si pars consubstantialis hominis est ipsa intellectiva, reducitur vel ad partem materialem, vel formalem, ut sit vere, et dicatur materia, vel forma: si non potest dici materialis, saltem inquantum dicit formale; ergo necessario ad formam reducitur.
Ex parte etiam materiae spiritualis oportet idem dicere, et vere reducitur ad materiam, vel formam. Si materia spiritualis reducitur ad formam, ut vere dicatur simul cum intellectivo forma, (ut communiter dicunt Doctores, quod tota anima composita ex materia spirituali et forma, est forma hominis) habeo propositum; si dicatur, quod reducitur ad materiam, tunc primo dico, quod sicut materia spiritualis animae hominis reducitur ad materiam, ita forma, scilicet intellectiva ad formam, ut vere dicatur forma hominis, et sufficit ad propositum.
Nec potest dici, quod materia spiritualis reducatur ad materiam hominis: quia cum ostensum sit secundum Damascenum, Augustinum, Ambrosium et Richardum, et etiam secundum Philosophum, quod materia hominis est corpus physicum, tunc oportet dicere, quod materia spiritualis simul cum corporali esset materia hominis, quod non videtur intelligibile. Primo quidem, quia cum non sint duae materiae principales, et aequaliter se habentes respectu hominis, oporteret quod altera esset pars alterius, sicut dicimus quod oculus est pars corporis, et pes, et manus; materia autem spiritualis nullo modo potest esse pars corporalis, sicut nec punctus lineae. Secundo, quia cum materia spiritualis sit fundamentum vegetativae, sensitivae et intellectivae, ac per hoc ipsas tres partes formales recipiat, si ipsa tota est materia, vel cedit in partem materialem hominis, necesse est quod ipsae tres partes praedictae sint forma hominis, cum ambitus materiae spiritualis capiat ambitum illarum trium partium formalium. Tertio, quia homo species naturae et opus dicitur quoad materiam: ergo oportet quod homo producat sine natura materiam hominis, sed non producit materiam spiritualem. Quarto, quia cum forma correspondeat correlative materiae, ut dicitur 2. Physic. text. 26. Eorum, (inquit) quae sunt ad aliquid materia est, ubi alia translatio dicit, Materia est de capi tulo relationis; ergo ut dicis, si pars intellectiva se habet ut forma respectu materiae spiritualis, sicut illa materia se habet ad aliam materiam, sic sua forma, scilicet intellectiva, se habet ad formam illius alterius materiae. Sed, ut tu dicis, materia spiritualis sic se habet ad materiam sensitivae, scilicet corpus, quod facit secum unam materiam, et sic facit unum, quod vere est materia totius: ergo intellectivum sic facit unum cum sensitivo, quod vere est forma totius, et tunc remanet nostrum propositum. Patet ex hoc, quod omnis pars consubstantialis secundum supradicta, ad primas partes consubstantiales reducitur, scilicet ad materiam et formam, et sic quod vere dicuntur partes materiales, vel formales totius, et quaelibet dici possit etiam vere sic materia vel forma.
Ex hoc dico, patet quod simile adductum concludit oppositum, in quo quidem similiter dicebatur, quod sicut in uno supposito hominis sunt formae corruptibiles, toti composito consubstantiales, quae informant corporalem materiam, et non spiritualem; sic in illo supposito est forma consubstantialis, scilicet intellectiva quae informat materiam, et non corporalem. Ex hoc, dico, concluditur oppositum; nam formae corporales, corporalem materiam informantes, respectu subsequentis formae sunt materiales, et vere a subsequentibus informantur, alioquin nisi forma ex sua imperfectione unita materiae respectu subsequentis, esset materia tantae abstractionis, esset materia naturalis, sicut Metaphysica vel materia caeli, quod ostensum est esse falsum supra in quaestione de compositione animae, ubi dictum est, quod materia ut omnino ens prope nihil, non est subjectum alicujus agentis.
Ostensum est etiam, quod materia, ut est subjectum generationis et corruptionis, includat necessario aliquam formam, et multa de hoc ibi: ergo habent rationem materiae respectu subsequentium; ergo a simili, forma informans materiam spiritualem, nullo modo potest dici pars consubstantialis alicujus compositi, vel forma illarum corporalium, sive consubstantialis illis, nisi respectu illarum vere sit et dicatur forma; haec autem est intellectiva, et sic dico ad istam positionem. Hic debent ergo poni solutiones ad alias difficultates superius positas, licet intuenti diligenter satis pateant ex praedictis.
ARTIC. II. SECT. III.
Verius et perfectius unitur anima intellectiva corpori humano, quam alia quaecumque forma suae materiae.
Restat videre tertium articulum superius positum, scilicet quod intellectus verius et perfectius unitur humano corpori, ut forma, quam aliqua forma suae materiae; ac per hoc inter omnes effectus naturae, homo magis est unus, quam aliquod aliud compositum.