JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM SPIRITUS SANCTUS PROCEDAT UT AMOR CIRCA decimam distinctionem quaeritur : Utrum Spiritus Sanctus procedat ut amor. Et arguitur quod non. Illud quod non procedit libere, non procedit ut amor. Sed Spiritus Sanctus non procedit libere : tum quia naturaliter, tum quia necessario procedit. Ergo, etc. In oppositum arguitur sic : Sicut se habet Dei Filius ad intellectum, sic Spiritus Sanctus ad voluntatem. Sed Filius Dei procedit ut verbum divini intellectus. Ergo Spiritus Sanctus procedit ut amor divinae voluntatis. In ista quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones.