QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Objicit, licet non approbet, quod si admitteretur sensitivam hominis produci a creante, non a generante, esset nutrire errorem de unitate formarum. Errorem vocat, quia inter articulos Parisiis condemnatos, qui habentur in calce librorum Magistri Sententiarum veterum editionum, sub illo titulo iErrores in naturali Philosophia, continetur Jiste his verbis: Item, quod vegetativa, sensitiva sel intellectiva sunt una forma simplex. Quod si admitteretur sensitivam a Deo creari simul cum intellectiva, probabilius dici posset utramque unam, et eamdem esse formam simplicem. Et alibi condemnantur, qui unam tantum formam substantialem ponebant in homine, contra quos Scotus, et alii docuerunt praeter animam rationalem dari formam corporeitatis; de quo magnae fuerunt in Anglia controversiae sub Archiepiscopo Cantuariensi Joanne Pecchamo, de qua re vide tom. 2. nostrorum Annalium anno 1279. Sub illis autem temporibus majoris erant auctoritatis articuli Parisienses, quae nunc plurimum infirmata est.
Contra, per Augustinum lib. de Spiritu et Anima cap. 48. qui dicit, quod anima separata sentit, sicut intelligit; ergo cum uti est separata, debeatur ei actus sentiendi, haec operatio erit a creante eadem ratione, qua et intelligere.
Circa istam quaestionem sic procedo: Primo, quia sermo noster ab intellectiva sumpsit exordium, ostendam ipsum intellectum omnino esse ab extra, scilicet a creatione. Secundo, juxta haec exponam, quomodo est verum quod homo generat hominem, cum intellectivum sit forma hominis, et totum compositum sit terminus generationis, ut dicit 7. Metaphys. text. 26. et 27. Tertio, narrabo modum secundum aliquos quo sensitiva bruti sit a generante. Quarto, ostendam quod sensitiva hominis est a creante. Quinto, ut praedicta pateant, declarabo quomodo in generatione aliquorum sufficit agens aequivocum, ut Sol et corpora caelestia; in generatione aliquorum requiritur agens univocum, ut asinus ex asino; in generatione aliorum requiritur divinum, ut in hominis generatione.