CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est di grossio declarans causam efficientem concavilatum terrae .
Quaeret autem aliquis, quid in terra fecerit haec receptacula : corpus enim de natura sui continuum et homogenium non intercipitur aliqua vasta concavitate: tale autem corpus est terra : et ideo concavitates non videtur habere. Adhuc autem quaelibet pars gravis corporis festinat ad centrum : ergo una in circuitu comprimitur circa aliam : et sic videtur quod una non distet ab alia per concavitatem aliquam. Adhuc autem videtur hoc esse contra effectum qualitatum terrae, quae sunt frigidum et siccum : frigidum enim stringit et habet motum ad centrum, sicut diximus in libro de Generatione ei Corruptione : et ideo continuat partem parti : et ita videtur quod non permittit tales in terra fieri concavitates : siccum etiam ubi est cum frigido, etiam stringit, quia ipsum est ideo siccum, quia humidum ab eo est expressum : ''unde constat quod simul et spissae sunt partes ejus. Adhuc autem et Zeno objicit negans, quod aquae moveantur ad concavitates terrarum : aut enim moventur ad vacuum, aut ad plenum. Si ad vacuum, tunc sequuntur duo inconvenientia, quorum unum, quod vacuum est : alterum autem, quod motus est ad vacuum. Sed cum vacuum sit incorporeum : ergo motus corporis erit ad incorporeum spatium : cum autem eadem ratione qua ad vacuum movetur unum corpus, omne corpus moveatur ad ipsum, sequeretur quod omne corpus moveatur naturaliter ad unum et idem,
quod est contra omnem naturam. Si autem movetur ad plenum, constat quod non est nisi aere vel vapore plenum : aut igitur ingrediente aqua egreditur aer, aut non. Si primo modo, aut per eamdem viam egreditur, aut per aliam. Si per eamdem egreditur, tunc aeque fortis erit aer vel vapor sicut aqua ingredieris, quod falsum est : ergo aqua impediet ne per idem foramen possit exire. Si autem per aliud egreditur, tunc oporteret tandem quod aer exiret, et aqua impleretur illa concavitas : et tunc non amplius esset receptiva aquarum : ergo jam dudum omnes concavitates aquis essent repletae, et jam non haberent ubi se reciperent pluviae et aquae aliae terram influentes, quod falsum est. Si autem recipiuntur aquae illae in pleno, tunc duo corpora erunt in eodem loco, quod apud naturam est impossibile, sicut in libro Physicorum est demonstratum.
Propter haec et his similia dicimus, quod terra naturaliter quantum ad naturam particularem est solida : continuo autem calore solis et stellarum agente in ipsum humidum quod erat in poris ejus, exhalavit, et facti sunt pori et foramina concava, sicut expresse videtur in locis paludosis exsiccatis, ubi terra scinditur, et fiunt illae scissurae magnae in terris calidis et in tempore calido. Sicut autem fit in superficie terrae, ita est sub terra, quod vapor congregatus et inclusus exhalare non potens resolvit terram humorosam, et facit specus in ipsam, et tantus potest esse, quod si solida est super ipsum elevat eam, et facit eam montem aut collem parvum vel magnum, eo quod vaporosum quaerit majorem locum : et ideo sub montibus hujus specus frequentius sunt. Si autem locus non est solidus super vaporem, aliquando scindit locum : et quando est calidus, aliquando ejicit multos cineres, sicut nos infra dicemus : sed ad praesens sufficit quod Ipse, consumendo humidum et subtile terreum et elevando terram, facit specum magnam vel parvam secundum violentiam ipsius : et haec est causa concavitatum sub terra et in terrae superficie, unde aliunde quam a terrae natura est quod terra est habens multas concavitates. Et per hoc patet solutio ad tria prima. Ad dubitationem autem Zenonis dicendum, quod aqua movetur ad plenum, quia concavum illud est vapore plenum : et ingrediente aqua in parte una, egreditur vapor vel aqua in parte alia : sed utrum semper regeneratur, et propter hoc nunquam deficit : aqua enim semper subintrat et vapor continue generatur a radiis solis tanquam ibi in locis solidis congregatis. Solida enim loca magis continent calorem et vaporem quam alia loca, sicut nos infra probabimus.