(DIVISIO LIBRI TERTII)
(ae)
In tertio libro agitur de Reparatore, et de donis quibus fit reparatio, et de praeceptis in quorum adimpletione est mereri secundum statum primae perfectionis. Prima pars, quae est de Reparatore, extenditur usque ad XXIII distinctionem, quae sic incipit: Cum vero supra
Prima pars dividitur in tres partes. Prima est de assumptione, secunda de unione, tertia de passione. Prima harum extenditur usque ad V distinctionem, scilicet: Praeterea inquiri oportet
Prima vero, quae est de assumptione, dividitur in quinque. In prima [sermo] est de assumente, in secunda de assumpto, in tertia de eo ex quo assumitur, in quarta de dispositione assumpti, in quinta de eo de quo assumitur. Haec enim ad assumptionem exiguntur.
Prima pars continetur in I distinctione, quae ibi terminatur: [Et] quia in homine
Secunda vero pars, quae est de assumpto, extenditur usque ad medium II distinctionis, scilicet: Quaeritur etiam de carne Verbi
*. In prima autem parte dicitur modus assumptionis ex parte eius ex quo est assumptio; quod tangitur ibi: Post concessum sacrae Virginis [558,14-15]. In secundo capitulo ostenditur quod sacra Virgo in assumptione omnino fuit depurata a peccato et a fomite peccati. - In quarta parte, quae in III distinctione terminatur, dicitur dispositio assumpti, utrum caro Christi fuit in lumbis Abrahae secundum corpulentam substantiam et rationem seminalem, aut tantum secundum corpulentam substantiam. Et hoc dicitur in primo capitulo. In secundo dicitur quod assumpsit carnem praeter fomitem et stimulum peccatu non tamen praeter poenam; et haec assumptio fuit ratione, dispensationis futurae, scilicet redemptionis humani generis. Oportuit enim in ea esse medicamentum vulneris praeter contractum vulnus praevaricationis. In tertio capitulo determinat de perfectione membrorum quoad formam instantanea et quoad quantitatem successiva.
Quinta vero pars, quae est de eo quo fit assumptio sive de quo fit conceptio, determinat quod conceptio est de Spiritu Sancto. In primo vero capitulo ostenditur quare ei specialiter attribuitur haec operatio. In secundo capitulo ostenditur quod, licet de ipso sit natus, non tamen pater eius dicendus est. In tertio capitulo ostenditur ratio eius per distinctionem eius quod est 'esse de aliquo'. Est enim esse de aliquo quoad substantiam aut quoad potestatem. Filius autem est de Patre secundum substantiam, Christus vero natus de Spiritu Sancto secundum potestatem et operationem. Operatione enim Spiritus Sancti, quae specialiter significatur cum dicitur : Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi, facta est conceptio. In quarto capitulo ostenditur propter quid dicitur 'factus' ex muliere, ex semine David , non tantum 'natus', cum hoc in aliis natis non dicatur, ut filius sit factus a patre.
Sequitur illa pars quae est de unione, quae in duo dividitur. In prima parte dicitur de iis quae pertinent ad unionem sive proprietatem uniti. In secunda, quae incipit XIII [distinctione] scilicet: Praeterea sciendum est
Prima vero pars in duas dividitur. In prima enim parte ostenditur terminus unionis ; in secunda parte agitur de proprietatibus consequentibus unionem. Et prima extenditur usque ad VIII distinctionem, quae incipit: Post praedicta
Sequitur illa pars quae est de unito, utrum sit aliquid secundum quod homo, et si unum vel plura. Haec pars primo continet sententias diversorum circa hoc, quae continentur in VI distinctione; et VII distinctione ponuntur rationes secundum diversas sententias, et rationes quaedam contra easdem. - Pars vero quae est de numero sententiarum in tres partes dividitur ; in quarum prima ponitur illa sententia quae dicit Christum esse aliquid secundum quod homo et quoniam est plura. In secunda parte, quae ibi incipit: Sunt autem alii
In VII vero distinctione ostenditur qualiter sustineri potest prima opinio et qualiter secunda, et quid secundum illas opiniones concedatur quidve sit illis contrarium. In fine autem ostenditur quod, licet dicatur 'homo Deus' vel 'caro deificata', non tamen dicendum 'hominem deificatum' vel 'hominem dominicum'.
In VIII distinctione ostenditur quod, licet de Christo concedatur quod sit natus de Virgine et natus de Patre, non tamen de natura divina alterum illorum sit concedendum. In secundo capitulo eiusdem distinctionis quaeritur: cum sit natus de Patre (et natus de matre, utrum debeat dici 'bis genitus' vel 'bis natus' ; in quo determinat quod semel est natus de Patre) et semel de matre; sed utrum 'bis', hoc in quaestione ponitur. Asserit tamen M ag i s t e r hoc.
Sequitur pars illa quae est de proprietatibus uniti. Et haec pars continet in se quatuor distinctiones, in quarum prima determinatur cuiusmodi cultus attribuendus sit carni Christi, [scilicet utrum eadem adoratione vel non eadem sit honoranda qua divina natura ; et determinatur] quoniam hyperdulia, et confirmatur auctoritatibus Sanctorum. - In X vero distinctione tria determinantur: utrum Christus secundum quod homo sit persona et utrum secundum quod homo sit aliquid: quod coniunctum est praecedenti, et utrum Christus sit adoptivus filius secundum quod homo, et utrum praedestinatio quam memorat Apostolus 1 Rom., 4, sit de persona aut de natura. Determinandae autem sunt hae quaestiones sic: quod non ex eo quod homo est persona, sed in eo quod Filius Dei, est tamen ipse ens homo persona ; et quod non est adoptivus filius secundum quod homo, sed filius per gratiam unionis. Tertia vero quaestio determinatur sic: quod attribuitur praedestinatio personae ratione humanae naturae.
In XI vero distinctione, quae sic incipit: Solet etiam quaeri
In XII vero distinctione, quae sic incipit: Post praedicta
Sequitur XIII distinctio, scilicet: Praeterea sciendum [603, 20], quae est de donis datis Christo. Et est summa illius intentionis quod habuit plenitudinem donorum, prout dicitur in 3 Ioan., 34: Datus est ei Spiritus Sanctus non ad mensuram; [et] 1 Ioan., 16: De plenitudine eius accepimus omnes. Sed principaliter agitur ibi de dono sapientiae. In primo vero capitulo (ponitur) differentia gratiae exsistentis in ipso et exsistentis in Sanctis, scilicet quod in eo fuit perfecta gratia. Et
quoniam quaedam auctoritates videntur dicere quod profecit in sapientia et gratia, ponit illas auctoritates, et deinde docet qualiter sint intelligendae. - In XIV distinctione, supposito quod habuerit plenitudinem scientiae secundum quod homo, quaeritur utrum habuit scientiam aequalem Deo; [et deinde, cum dederit ei Deus omnem scientiam, quare non ei dedit omnipotentiam. Prima autem quaestio determinatur sic in negativam partem, scilicet quod non habuit sapientiam aequalem Deo], licet omnium habuerit scientiam. Deinde ostendit quod non habuit omnipotentiam: hoc enim est contra rationem creaturae. Quo habito, terminatur illa pars quae est de unione et de proprietatibus uniti, quoad esse, quoad bene esse.
Sequitur pars illa quae est de pertinentibus ad passionem. Et primo de antecedentibus ad passionem; et extenditur usque ad illud: De merito [etiam] Christi
Prima pars, quae est de antecedentibus ad passionem, in duo dividitur; in quarum prima determinat ipse de assumptione passionum, ut timoris et consimilium, quae praecedebant passionem, et quos defectus assumpsit et quos non. Et haec pars continet duas distinctiones, scilicet XV et XVI. Sequens vero pars est de duplici voluntate in Christo, quae continetur in XVII distinctione. - Pars vero illa quae est de assumptione defectuum ita dividitur: in prima ostendit quod assumpsit animam passibilem et carnem passibilem. In secundo capitulo ostendit quod assumpsit omnia quae sunt nostrae infirmitatis, praeter peccatum et ignorantiam et difficultatem bene operandi. In tertio capitulo ostendit quod assumpsit vere dolorem nostrum ; et hoc confirmat auctoritatibus Sanctorum, et dissolvit ea quae videntur contradicere. Et quoniam videtur auctoritas
Hilarii, De Trinitate , contradicere, exponit eam, scilicet quod Christus non habuit naturam ad dolendum ex se, sed ex assumptione.
In XVI distinctione quaeritur utrum habuit necessitatem patiendi vel moriendi ; et determinatur quod non habuit necessitatem contractam, sed voluntarie assumptam. Et ideo in consequenti capitulo determinatur, cum quatuor sint status hominis, quid acceperit de unoquoque illorum. -In XVII distinctione, ubi agitur de duplici voluntate, ostendit qualiter fuit duplex voluntas in eo: una secundum divinam naturam et altera secundum humanam. Et secundum humanam naturam dupliciter, scilicet secundum sensualitatem et rationem. Secundum rationem vero adhuc dupliciter: vel quoad suam naturam qua corpori coniungitur, vel in quantum divinae naturae uniebatur. Et secundum hanc divisionem (solvitur) quod de contrarietate voluntatum obicitur. In eadem etiam parte determinatur de eius oratione, qua petiit calicem transire ab eo ; quod multipliciter exponitur.
Sequitur illa pars quae est de passione. Et haec dividitur: agit enim primo de utilitate passionis sive merito passionis, quoad se ipsum et quoad nos. Et hoc dicitur XVIII distinctione. Et XIX dicitur a quibus liberati sumus per passionem, et quod ei convenit esse redemptorem et mediatorem propter has causas. In XX distinctione quaeritur utrum alio modo potuit hominem liberare quam per mortem Christi.
Haec autem pars tres continet distinctiones. Prima vero, quae est de merito, sic dividitur: (I in primo capitulo ostendit quod non tantum sibi meruit, sed membris. In secundo capitulo ostendit quod non tunc primo meruit, sed ab instanti conceptionis. In tertio vero capitulo ostendit quid sibi meruit et quot ; et istud idem dicitur in quarto capitulo. Meruit enim gloriam impassibilitatis et immortalitatis, et exaltationem sui nominis, et iudiciariam potestatem, et accelerationem gloriae resurrectionis. In quinto vero capitulo determinat de merito passionis quoad nos, scilicet de introitu paradisi et redemptione a peccato et poena et diabolo, et de exemplo humilitatis nobis collato.
A quibus autem fiat haec liberatio subiungitur in subsequenti distinctione, scilicet quae incipit: Nunc igitur quaeramus
exsistens lapis angularis . Et hoc dicitur in duobus capitulis consequentibus.
In XX vero distinctione, cum iam habitum sit de modo liberationis per passionem, quaeritur utrum alio modo potuerit. Et hoc dicitur in primo capitulo, [quod convenientisime hoc modo]. Et ut hoc ostendatur, subiunguntur duo capitula in quibus ostenditur illa convenientia. Placuit enim Deo hominem liberare non potentia tantum, sed iustitia ; propter quod oportuit ut de illo genere esset homo qui redemit, cuius generis erat homo qui peccavit. Et quoniam poena respondet culpae, et maximae culpae maxima respondebit poena, oportuit per mortem (Christo), qui erat de genere Adae, hanc fieri redemptionem. Non quod diabolus, qui hominem tenebat, iuste teneret hominem, sed homo iuste tenebatur . Tenebat enim diabolus hominem non auctoritate, sed velut carcerarius. In duobus capitulis subsequentibus determinatur qualiter unum opus erat Christi, Iudae et Iudaeorum et diaboli, [sed alia] et alia erat actio, loquendo ut in moribus. Nam actio Christi bona, Iudae vero et Iudaeorum mala: Iudae prodendo, Iudaeorum principaliter operando, diaboli suggerendo.
Sequitur XXI distinctio, in qua agitur de consequentibus passionem, scilicet utrum facta fuerit separatio carnis a divinitate sicut carnis et animae. Et primo ponitur ratio ad hoc et quaedam auctoritas ; deinde ostenditur quod non est facta separatio, immo nunquam deposuit animam vel corpus quae assumpsit. - In XXII distinctione quaeritur utrum fuit homo in triduo, [et] dicendum quod non. Deinde ostendit quod totus fuit in inferno, et totus in caelo, et totus in sepulcro, sed non totum. Secundum enim corpus in sepulcro, et secundum animam descendit ad infernum, secundum divinam naturam ubique fuit. In ultimo vero capitulo ostendit quod ille idem ascendit, qui descendit .
Sequitur illa pars quae est de donis gratiarum. Quae subdividitur: in prima enim parte agitur de virtutibus, in secunda de donis. Et inter virtutes, primo agitur de tribus virtutibus theologicis, deinde de quatuor cardinalibus. Prima pars, de virtutibus theologicis, extenditur usque ad XXXIII distinctionem ; sed illa pars quae est de cardinalibus unicam continet distinctionem ; illa vero quae est de donis tres continet distinctiones.