DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Motus contrariatur quieti in termino a quo . Nota, quod omnis motus est contrarius quieti, quae est sub termino a quo : verbi gratia, motus sursum est contrarius quieti quae est deorsum, et motus calefactionis contrariatur quieti, quae est sub frigiditate. Nam motus contrariatur quieti ejusdem generis motus ; vel ergo quieti quae est sub termino ad quem, vel quieti, quae est sub termino a quo : non quieti sub termino ad quem, quia contraria non simul acquiruntur ; motus autem et terminus ad quem, et quies sub termino ad quem, simul acquiruntur : ergo motus contrariatur quieti, quae est sub termino a quo. Dixi notanter, molles contrariatur quieti ejusdem generis, quia contraria debent esse ejusdem generis; modo quies et motus opponuntur in radice contrarietatis, scilicet privative. Unde motus dealbationis non opponitur quieti in sanitate, sed quieti in nigredine.