IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Impugnat dictam sententiam de tempore discreto,lato probans operationes Angeli,viae et patriae, mensurari aevo, quia habent uniformem modum permanentiae cum ipsis Angelis.
Contra conclusionem (a) hujus positionis, arguo primo sic : Quae habent uniformem modum manendi, dum manent, habent mensuram ejusdem rationis in manendo, licet una diutius maneat, quam altera. Sed* cognitio Angeli, dum manet, habet modum manendi eumdem cum existentia Angeli, licet non habeat tantam durationem sicut existentia ejus habet: igitur habet mensuram ejusdem rationis cum illa existentia, et ita mensuratur aevo sua operatio, et non tempore. Major probatur, quia formali rationi existentiae Angeli secundum uniformitatem vel difformitatem, correspondet propria ratio mensurae, secundum istos, distinguendo tres modos mensurae rerum,secundum triplex esse rerum, et ita patet major. Patet etiam minor, quia volunt quod mensura media correspondeat illi quod habet moram indivisibilem, et tamen defectibilem, ita quod potest ex se non esse, et illam mensuram ponunt aevum; nunc autem, sicut Angeli existentia est indivisibilis, et tamen defectibilis, ita et cognitio ejus, secundum istos.
Si dicatur, quod cognitio non semper erit,et existentia ejus semper erit, et ita non est simile de existentia ejus et cognitione. Istud non videtur valere, quia etiamsi Angelus foret statim annihilandus, non propter hoc non mensuraretur aevo dum manet.
Si etiam dicatur, quod in potestate ejus est habere cognitionem istam, vel non habere, sic non est de actuali existentia ejus. Nec hoc videtur valere, quia sicut aliquando non fore, non variat existentiae mensuram dum manet, ita multo magis illa causa, per quam potest ista potentialitas reduci ad actum, puta per creatam vel increatam, non variabit formalem rationem mensurae existentiae ejus, vel moram ejus in existendo.
Praeterea secundo, (b) omnes concedunt actum beatificum Angeli mensurari aevo ; patet per Augustinum de fide ad Petrum 18. ille autem actus necessario includit vel praesupponit actum naturalem, et hoc ponendo Angelum habere aliquam productionem in actu suo beatifico, licet non possit ex se in totalem productionem actus beatifici,impossibileautem est aeviternum necessario includere, vel praesupponere aliquid posterius aeviterno, quod mensuratur scilicet mensura posteriori aevo; igitur ille actus naturalis, qui includitur in actu beatifico, non potest esse temporalis.
Contra modum (c) ponendi, videtur concedere magnam multitudinem temporum sine necessitate: sequitur enim quod quilibet Angelus habeat suum tempus discretum, quia unus potest continuare cognitionem suam cum die nostro et Angelus alius, potest suam continuare cum dimidio die, tertius cum hora, et ita unus Angelus habebit quatuor instantia sui temporis discreti, dum alius habet unum instans ; imo sequitur, quod in quolibet Angelo erunt duo tempora discreta, quia quilibet poterit continuare intellectionem suam, non continuando volitionem, et ita habebit duo instantia intellectionis, et tantum unum instans volitionis.
Praeterea aeva (d) secundum istum, in diversis aeviternis sunt alterius rationis, si existentiae actuales aeviternorum sunt alterius rationis, et in Angelis diversarum specierum ponit aeva diversarum specierum: igitur similiter intellectionum alterius speciei erunt nunc temporis discreti alterius speciei.
Ex hoc arguo sic, nulla una quantitas componitur ex pluribus omnino diversarum rationum, quia licet senarius possit componi ex binariis et ternariis, quod tamen negat Philosophus 5. Metaph. sex sunt tantum semel sex, et Avicenna 3. Metaph. tamen nulla quantitas composita ex pluribus, quantumcumque distinctarum rationum, potest esse eadem quantitas, puta quod senarius posset esse ex denariis et binariis et quibuscumque. Sed dum fluit dies nostra, posset Angelus intelligere quaecumque intelligibilia naturalia distinctarum rationum, puta lapidem, lignum, ferrum, aquam, cuprum, et quodcumque aliud post quodcumque aliud: ergo et tempus suum componeretur ex instantibus diversarum rationum correspondentibus illis intellectionibus diversarum specierum, posset etiam non cogitare ista vel intelligere, sed alia plura, vel tot aliarum specierum, posset etiam per consequens tempus suum correspondens isti diei, esse compositum ex omnibus aliis partibus, et in nulla determinata positione se habentibus ad istud tempus: ergo, etc.
Praeterea, quod ponitur unum(e) nunc illius temporis necessario coexistere pluribus instantibus nostri temporis, videtur esse fuga: et propter hoc poni videtur, ne concedatur tempus nostrum esse discretum, quia si instantia illius temporis praecise coexisterent instantibus temporis nostri, tunc sequeretur quod sicut illud tempus est discretum, ita et nostrum tempus esset discretum, et hoc fugiendo videtur poni istud sine ratione, scilicet quod oporteret unum instans illius temporis coexistere multis partibus nostri temporis. Quod autem hoc non sit necessarium, probo, quia quotcumque intelligibilia possum ego intelligere in aliquo tempore, tot intelligibilia, vel plura, potest Angelus intelligere in eodem tempore distincte, quia in intellectu creato, qui non potest omnia simul intelligere, videtur esse perfectionis, posse multa intelligere sine aliqua mora, nam hoc magis attribuitur ingeniosioribus. Sed intellectus humanus potest habere intellectionem aliquam in aliquo uno instanti, et post statim potest habere aliam, et sic multas in aliquo tempore dato; igitur non est necesse intellectum Angeli si intelligit A cum aliquo instanti nostro, sistere in intellectione ipsius A, per aliquod tempus, et per instantia illius temporis, in quorum aliquo posset intellectus meus habere aliam intellectionem. Si enim dicatur, (f) quod intellectus meus post instans, non potest intelligere immediate, sed oportet quod per tempus maneat in illa cognitione, alioquin non esset dare primum instans illius cognitionis sequentis. Si enim poneretur intellectionem illam indifferenter mensurari tempore et instanti, non concluderet argumentum, tunc enim sicut non est medium inter instans et tempus, ita nec inter intellectionem meam, quae est in instanti,et illam,et quae est in tempore immediate habito, et tunc secundae intellectionis non est dare primum. Sed inconveniens videtur, (g) quod similes intellectiones non habeant praecise similes mensuras.
Si autem intellectio Angeli mensuretur aevo, sicut postea dicetur, tunc etiam posset esse aliqua cum uno instanti, et aliqua cum tempore habito, et illa secunda habet primum sui esse, sicut et prior, quia illa secunda habet mensuram indivisibilem, sicut et prima habet, sed tamen nihil temporis nostri primum coexistit ille secundae intellectioni, et hoc modo est de intellectionibus Angeli ; quia si aliquid intelligat cum instanti nostro, non oportet illam intellectionem manere per tempus habitum,
sed si statim habeat aliam intellectionem, illa coexistit tempori habito post instans, cum quo fuit prior intellectio, et tunc nihil erit temporis nostri primum coexistens illi secundae intellectioni.
Praeterea videtur, quod iste deberet dicere consequenter, quod similiter intellectiones nostrae mensurentur tempore discreto, quia intellectiones nostrae videntur esse totae simul secundum Philosophum 10. Ethic. cum sint perfectae et transeuntes, et ordine quodam se habentes.
. Et si dicatur, sicut ipse videtur dicere, quod habent connexionem, quia intelligimus discurrendo, discendo hoc ex hoc, Angelus non sic, contra, hoc (h) non facit per se continuationem, vel non per se continuationem intellectionis ad intellectionem, non enim magis successive acquiritur cognitio conclusionis, vel intellectio conclusionis ex hoc, quia pars acquiritur post partem, et cognitio conclusionis acquiritur post,et per cognitionem principii, quam si ista cognitio, videlicet conclusionis, habetur praecise post cognitionem principii et sine ea.
Similiter possumus habere intellectiones distinctas succedentes sibi absque discursu, etsi illae sint notae simul; igitur illae essent continuatae quasi in tempore discreto, quod est contra Philosophum in de Memor. et Reminiscentia, quia intelli gimus cum continuo et tempore. Praeterea quod dicitur de differentia numeri et orationis et hujus temporis, quia partes numeri manent, et partes orationis possunt esse in se continuae, sed partes temporis istius nec manent, nec possunt esse in se continuae. Omnes istae differentiae videntur esse materiales, et non formaliter distinguere rationem quantitatis discretae, inquantum discreta est: accidit enim quantitati habenti partes non copulatas ad terminum communem,quod illae partes simul maneant sive fluant, sive quaelibet in se sit indivisibilis, sive non.