UTRUM ANIMA HUMANA, VEL ALIQUA ALIA FORMA SUBSTANTIALIS, SIT ALIQUA ENTITAS REALITER A MATERIA DISTINCTA. IRCA decimamsextam 2. Sententiarum distinctionem, quaeritur : Utrum anima humana, vel aliqua alia forma substantialis, sit aliqua entitas realiter a materia distincta. Et arguitur quod non. Substantia corporalis est una entitas per se in actu; igitur ejus materia non est entitas actu distincta a forma ejus. Antecedens est certum. Et consequentia probatur ex dictis Philosophi, 7. Metaphysicae (t. c. 49). Ait enim quod impossibile est substantiam esse ex substantiis inexsistentibus sic ut actu : duo namque sic actu, nunquam sunt unum actu; sed, si potestate duo fuerint, erunt unum. Et mox subdit probationem, dicens : ac(tts enim separat.
In oppositum arguitur sic : Substantia corporalis est ens actu; igitur materia et forma ejus sunt in actu. Sed sequitur : materia est in actu, et forma est in actu; materia prima non est forma; igitur materia est actu distincta a forma. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponetur determinatio sancti Thomae per unicam conclusionem. In secundo recitabuntur objectiones. In tertio ponentur solutiones.