QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quomodo se habeant potentiae, vegetativa, sensitiva, et intellectiva respectu animae humanae?
Circa secundum, scilicet quomodo vegetativum, sensitivum et intellectivum se habeant ad animam humanam, est sciendum, quod opinio fuit Platonis, quod haec tria, nec essent una substantia, nec una anima, sed diversae animae existentes in diversis partibus corporis. Unde ponebat nutritivam, hoc est, vegetativam, cujus prima operatio est nutrire, in hepate: animalem, id est, sensitivam quae facit animal, in corpore: rationalem sive intellectivam, in cerebro.
Hanc sententiam reprobat Aristoteles in fine primi de Anima, text. 79. et deinceps, cujus falsitas, quamvis appareat ex communi animae definltione, quia est Actus corporis organici Physici. Quod quidem nulli animae conveniret, eo quod hepar per se, aut cor, aut cerebrum, non sunt corpus organicum, patet nihilominus ejus, inquam, falsitas per Augustinum in lib. de Spiritu, et Anima, cap. 48. ubi aperte iste error eliditur, Credimus animas (inquit) nec esse ab initio cum Angelis, nec simul creatas, sicut Origenes fingit, neque cum corporibus per coitum seminantur, sicut Luciferiani, Cyrillus, et aliqui Latinorum praesumptores affirmant: sed credimus earum creationem solum omnium creatorem nosse, et corpus tantum per conjugii copulationem seminari; Dei vero judicio coagulari in vulva matris, et compingi atque formari; ac formato jam corpore, animam creari et infundi. Et sequitur ibidem, Nec duas animas credimus esse in uno homine, sicut multi scribunt, unam animalem, qua animetur corpus, et immixta sit sanguini, et alteram spiritalem, quae rationem ministret: sed dicimus unam eamdemque animam esse in homine, quae et corpus sua societate vivificet, et semetipsam sua ratione disponat, habens in se libertatem arbitrii, ut in sua substantiae eligat cogitatione, quo vult.
Est et alia opinio, quod praedicta tria sunt tres substantiae, quarum prima est materialis respectu alterius, et secunda respectu tertiae, ex quibus fit una anima humana: ita primae duae sunt generatae, sed tertia a creatione infusa. Hanc opinionem elidit idem Augustinus de Spiritu, et Anima, c. 3. et 49. Duabus (inquit) substantiis constat homo, anima et carnei anima cum ratione,
carne cum sensibus suis, quos tamen sensus non movet caro absque animae societate: anima vero rationale suum tenet sine carne. Infra; Anima ex eo vocalur, quod ad vivificandum, vel videndum movet corpus. Ecce quod dicit, animam advenientem perficere sensus corporis; non ergo est sensitiva ab intra, distincta ab anima creata. Quod autem istae tres sint una anima a creatione, expresse dicit ibid. cap. 42. exponendo illud Genes. 2. Inspiravit in faciem ejus, etc. Corpora servicnle creatori creatura formantur, et Deo inspirante spiraculum vitae animantur. Vocat autem spiraculum vitae vegetativum. Sequitur, quam non producit terra, vel aqua, sed Deus inspirat, quo sensus corporei animantur, hoc dicit quantum ad sensitivam.
Hujus etiam positionis falsitas ratione patet: quia tunc anima humana esset quoddam compositum integrale ex vegetativo et sensitivo quae sunt a generante, et intellectivo quod est a creante. Sed certum est, quod omne generabile est corruptibile; ergo vegetativum et sensitivum corrumpuntur: sed omne totum integrale corrupta parte corrumpitur, dato quod altera pars sit incorruptibilis, ut patet in homine: ergo anima est corruptibilis, cujus contrarium dicunt Sancti. Experimentum etiam duplex contradicit huic positioni. Primum est, quia videmus in operibus animae, quod dum una potentia multum intense elicit operationem suam, retrahit aliam a suo actu, ut patet de sensitiva et intellectiva, quae nullo modo possunt esse, nisi unum essent in substantia. Secundum experimentum est, quod simul videmus eas separari, cum tamen formae quanto imperfectiores, si sint divisae in substantia, tanto ultimo corrumpuntur. Hujus positionis falsitas quoad hoc, quod dicit sensitivum ab extra fieri, supra patuit in praecedenti quaestione * valde clare.