QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Quomodo et per quid determinantur, et distinguuntur potentiae in eadem simplici essentia animae?
Sequitur videre, ex quo anima est idem, quod suae potentiae realiter, cum idem non possit plurificari nisi per divisionem; ut patet in continuo, quod locum non habet in anima; ut patet in personis divinis, quae relatione distinguuntur et plurificantur, cum potentiae non distinguantur per absoluta, videtur quod distinguantur per relationes, vel per operationes ad diversa objecta.
Est autem difficultas circa hoc, quia cum anima in substantia sua sit omnino una, non videtur quod in ea sit aliquid, per quod sit causa pluralitatis, cum etiam potentiae sint sibi connaturales, et habeant inter se naturalem distinctionem: quae distinctio necessario est a substantia animae, videtur quod aliquid aliud sit in anima ultra substantiam suam, per quod distinguantur.
Item, actus animae possunt ei adesse et abesse; ergo non est determinata ad illos de se; ergo per aliud, quod non est potentia.
Item, ea quae habent esse in fieri in subjecto, praesupponunt acci
(lens in subjecto, ut motus dealbationis nigredinem; ergo motus in spiritualibus, qualis est velle et intelligere supponit accidens in subjecto, quod non est nisi potentia.
Item, solum addit respectum supra substantiam; ergo relatio est principium agendi, sicut potentia, quae relatione constituitur, quod verum non est.
Item, diversi respectus reales supponunt diversa fundamenta realia; ergo respectus ad objecta fundantur super accidens: sed fundantur super potentias; ergo sunt accidentia.
Item, membra leonis non differunt a membris hominis, nisi quia anima differt ab anima, ut dicit Commentator super primum de anima, com. 53. In homine ergo, in quo differt unum membrum ab alio, oportet quod sit propter diversitatem a natura ipsius animae, quae diversitas non est in natura ipsius animae, quia est eadem in toto homine, et in qualibet parte; ergo est in potentiis: ergo potentiae realiter differunt inter se.
Item, reductio ordinata, maxime in gradibus entium permanentium, fit semper per media: sed substantia est ens permanentium, potentia est accidens permanens, ut caliditas ignis, deinde est actus fluens, ut calefactio; ergo impossibile est, quod accidens fluens cujus est actio, reducatur in aliquo ad substantiam, nisi mediante accidente permanente: igitur actus intelligendi reducitur ad animam mediante potentia, quae est accidens permanens.
Item, anima dum se intelligit per suam potentiam, ibi potentia est intellectus, anima quidem intellectiva inter quae cadit actus intelligendi medium. Cum igitur major sit unitas medii ad extrema, quam extremi corpori extremo; ergo si potentia et anima sunt idem re, actus intelligendi erit idem cum substantia animae, quod solum est in Deo.
Item, intelligere est actio manens intra; ergo si idem est anima cum potentia qua agit, cum actus recipiatur in anima, idem est agens et patiens, et per consequens est actu et non actu.
Item, tota substantia animae est perfectio materiae, et quaedam potentiae ab aliis distinguuntur, quia sunt alligatae organo corporali, quaedam alio modo: essentia animae secundum hoc distingui non potest, cum tota haec uniformiter sit in toto corpore. Haec sunt, quae videntur ostendere quod praedicta positio non contradicat veritati.