QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
An anima ita sit in corpore, ut nullo modo sit extra corpus ?.
Circa primum est sciendum, quod de modo existendi animae in corpore et extra, dubitationem ingerit nobis verbum Augustini, epistola ad Volusianum*, ubi sic dicit: Certe sentire noti potest homo, nisi vivat; vivit autem in carne antequam utrumque morte dirimatur: quomodo igitur anima, quae sunt extra carnem, sentit, quae non nisi in sua carne vivit? Et statim subdit: Sensus esse non potest ubi vita non est. Ex his habetur quod anima ubi vivit, ibi sentit. Sequitur ibidem,
quod anima videt stellas in caelo, quae longissime absunt a carne, et similiter dicit de auditu, qui audit extra; ergo si non sentit, nisi ubi vivit, anima vivit extra corpus: sed vivere viventibus est esse; ergo ha bet esse extra. Dubitationem etiam ingerit verbum Bernardi de praecepto et dispensatione, cap. 27. ubi sic dicit: Neque praesentior est spiritus noster ubi animat, quam ubi amat: sed ubi animat est praesens per substantiam; ergo est substantialiter extra corpus.
Hoc etiam concedunt aliqui, dicentes, quod existens in corpore, capacitatem transcendit corporis, et attingit locum quem corpus non attingit. Quod probant ex hoc; primo, quia cum puer crescit, et est in completa quantitate, anima est tota in qualibet parte illius corporis; cum ergo anima non crescat, dum corpus erat parvum, attingebat anima ad aliquem locum, ad quem non attingebat corpus. Secundo, quia anima est perfectio corporis, et est motor: quamvis autem in quantum perfectio non possit attingere locum quem corpus attingit, tamen ut motor attingit: quia sicut Angelus movens corpus, est in loco quem non attingit oorpus nostrum, ita anima separata habet majorem locum quam suum corpus, et ille locus, qui debetur animae separatae, debetur ei unitae, ut est motor.