QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Resolvit Doctor animam dum corpus vivificat, extra corpus non posse evagari. Aliqui tamen movent difficultatem in iis qui extasim et raptus patiuntur, in quibus videtur animam evocari extra corpus, et a sensibus abstrahi ad sublimiorem et perfectiorem Dei cognitionem, in qua alienatione licet cessent operationes naturales et animales, attamen corpus vivit, et non est penitus exanime. S. Paulus similem passus extasim ita absorptus est in contemplandis arcanis caelestibus, ut sive in corpore, sive extra corpus fuerit, ipse nescierit. De Restituto Presbytero refert S. Augustinus 14. de Civitate Dei, cap. 24. saepissime ita a sensibus alienatum et profundissima extasi actum, nullum tormentorum, quae adhibebantur, genus sensisse, neque halitum emisisse. De Platone, Mercurio Trismegisto, et Socrate refertur, sopitis sensibus in contemplatione naturae dies integros haesisse cogitabundos. Quidquid vero sit, an hujusmodi extases possint dari facultate naturae? vel an sola divina contingant virtute? Aliqui judicant perfectas extases, in quibus tam interni quam externi sensus omnino sopiuntur alienare animam a corpore. Alii putant probabilius quoad substantiam in corpore permanere, illudque vivificare; quoad operationes vero, sensuum commercia destituere, et a naturali illa phantasmatum dependentia liberari. De raptu Pauli, vide Scotum in 2. dist. 3. quaest. 9. num. 8. et in 4. dist. 49. quaest. 12. num. 1.
Est ergo sciendum, quod anima f dum est in corpore, sic est in toto corpore, quod nullo modo est extra. Et potest hoc declarari, primo, ex proportione formae ad materiam. Sicut enim agens et patiens sunt proportionata, ita quod aspectus unius non excedit aspectum alterius, ut patet de potentia et ejus objecto, sic et multo major proportio est inter materiam et formam. Ostensum est autem supra*, quod sensitiva et intellectiva vere habent rationem formae respectu corporis humani; ergo aspectus, vel ambitus unius non excedit ambitum alterius, sed excederet, si dum est in corpore, esset extra, sicut Deus excedit ambitum cujuslibet creaturae: quia quamvis sit intra quamlibet, etiam est extra; ergo nullo modo dum est in corpore potest esse extra.
Secundo, ex limitatione substantiae: anima enim et omnis creatura, habet limitatos et determinatos, et certos limites substantiae, intra quos habet esse, extra quos non potest esse: jam enim si extra limites naturae suae esset, ibi terminus non esset. Ita dicit Augustinus 4. super Genesim ad lit. * Creata natura certis suis initiis, et finibus continetur. Nunc autem cum anima sit simplex dum est in corpore, necessario est ibi tota: ubi autem aliqua res est tota, necessario sunt sui termini; ergo anima cum suis terminis necessario intra corpus continetur: ergo, etc.
Tertia ratio sumitur ex universi perfectione et ordine: ut enim appareret Dei sapientia multiformis, varietatem et numerositatem creaturarum voluit producere. Creavit igitur in primis operibus duarum creaturarum differentias, ad quas modo aliquo omnis multitudo creata habet reduci, quasi ad duo extrema creaturarum, scilicet spiritualem et corporalem. Omnis autem creatura, vel ad hanc, vel ad illam, vel ad compositum ex utraque reducitur. Et sub istis gradibus, ordine admirabili per immediatos gradus a creatura quae est prope se, ad illam quae est prope nihil, conjungendo infima superiorum supremis inferiorum, processit, quasi rectam lineam pertrahendo. Sed quia linea recta est imperfecta,
ideo in fine operum, scilicet sexta die lineam rectam in circulum reflexit, dum illo die faciens hominem, creaturam spiritualem et corporalem in unitate suppositi univit. Et ut esset ordo per immediata a Deo ad alias creaturas, creaturam quamdam spiritualem, scilicet Angelicam, corpori non unitam reliquit. Post quam ordine immediato sequitur anima rationalis, corpori unita, tamen separabilis: post hanc formae materiae unitae, sed non separabiles. Sicut ergo substantia Angeli suis terminis continetur, ut existens in uno loco non sit simul in alio, sic anima, cui secundum sui gradum debetur, quod sit in corpore (sicut Angelo, quod sit in loco extra) dum est in corpore, nullo modo erit extra.
Nec auctoritas Augustini concludit contrarium. Cum enim dicitur quod sentit extra corpus; ergo vivit, et est extra corpus, res pondeo, sentire extra corpus potest intelligi multipliciter: Uno modo ratione illius sentientis, quod scilicet anima sentiens sit extra corpus, et ita nullum sentiens sentit extra corpus, quia non sentit, nisi ut conjunta organis, alioquin organis non indigeret. Secundo modo potest intelligi ratione illius, cujus informatione sentit, quod est ipsa species: et nec isto modo aliquod sentiens, sentit extra, quia species oportet quod informet organum et potentiam, sive compositum ex his. Tertio modo potest intelligi extra ratione objecti, quod sentitur: et illo modo anima sentit extra corpus aliquando prope, aliquando longe: et isto modo non accipitur, sensus esse non potest, ubi vita non est: sensus enim ibi accipitur primo modo, scilicet pro sensatione.
Auctoritas etiam Bernardi non concludit, quia intelligitur de praesentialitate, non actu, sed in potentia, ut sit sensus, quod si anima diligit aliquid plus quam diligat corpus suum, ibi, et cum illo praesentialius cupit esse, secundum quod dicebat Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.
Ratio etiam prima procedit ex falsa imaginatione; sicut enim potentiae animae habent aspectus terminatos in majus, ut usque ad tantum spatium possit videre et non plus, potest tamen in minori spatio, sic anima secundum substantiam, qua est forma, habet certum gradum in quantitate corporis, infra quem potest informare, et istum respicit anima in generali. Diversae autem animae habent diversos gradus, secundum quod participant gradus actualitatis differenter. Potest autem unius corpus, hoc est suum corpus sub minore quantitate informare, quam sit illa quantitas ei debita in suo complemento, unde eadem anima non aucta informat majus et minus corpus.
Nec debet dici, ergo dum informat corpus parvuli, est extra, quia ut est in corpore, nunquam est per se, nisi ut forma: extra autem corpus parvuli nihil informat; ergo per se non. est extra corpus parvuli: nec per corpus parvuli est extra, quia tunc corpus parvuli esset extra se. Eadem igitur anima, quae in ratione formae tota clauditur in corpore parvuli, informat idem corpus factum magnum, non aucta, non prius existens extra.
Secunda ratio non. valet; quia dato, quod animae separatae non respondeat major locus, quam sit locus sui corporis (quod non affirmo) tamen dum est in corpore, nusquam est per se, nisi ut forma, et non est extra corpus. Est autem dum est in corpore in loco non per se, sed per corpus: corpus autem, si est ratio applicandi eam ad locum, non potest esse sibi ratio quod applicetur, nisi ad locum in quo est corpus; ergo ut est in corpore, nec inquantum forma est in loco, potest esse extra locum corporis, et sic nullo modo est extra corpus secundum substantiam.