DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM SPES SIT VIRTUS THEOLOGICA, DISTINCTA REALITER A FIDE ET CHARITATE inCA vigesimamtertiam distinctionem 3. Sententiarum, quaeritur : Utrum spes sit virius theologica, distincta realiter a-fide et charitate. Et arguitur quod non. Quia spes non est virtus theologica. Igitur, etc. Antecedens patet : quia virtus theologica est quae habet Deum pro objecto; sed spes non solum habet Deum pro objecto, sed etiam alia bona, quae a Deo obtinere speramus; igitur spes non est virtus theologica. V. - 22 In oppositum arguitur. Quia, 1. Corinthior. 13, connumeratur (idei et charitati quae sunt virtutes theologicae; ex quo vitietur quod sit virtus theologica, et ponens in numerum cum fide et charitate. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. in tertio solutiones.