QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Intellectus humanus corpori conjunctus, intelligit singulare.
Circa secundum principale, quod scilicet intellectus conjunctus corpori intelligat singulare: Primo est sciendum, quod singulare duobus modis accipitur: primo modo, ut dicit actualem rei existentiam, ad quam sequitur, et non secundum quod singulare dicit terminum operationis. Alio modo secundum quod singulare dicit gradum distinctum naturalem unius individui, a gradu naturae alterius individui ejusdem speciei, eo quod, sicut alias* fuit ostensum, nunquam natura generat duo individua ejusdem speciei secundum eumdem modum, et gradum participantia illam speciem, sicut nec duae species unquam aequaliter participant naturam generis.