Hic oritur quaestio etc. *. a. Movet Boethius questionem in libro De duabus naturis et una Christi persona: Cum quatuor sint status, innocentiae, peccati, gratiae, gloriae, si Christus assumpsit humanitatem, in quo statu assumpsit. Si de primo, ut videtur innuere illa auctoritas : " Primitias nostrae carnis assumpsit de Virgine ": ergo, cum mortalitas non erat de illo statu, tunc mortem non sensisset. Si de secundo, ergo non defuit ei necessitas moriendi.
b. Item, necesse fuit genus humanum redimi, ut dicit Anselmus, et 7 ad Hebr., 27: Qui non habet quotidie necessitatem, Glossa : "Non habet quotidie necessitatem: non quod aliquando egeret, sed ut removeat quod legalibus sacerdotibus convenit". Sed nullus modus convenientior redemptioni quam per passionem, ut dicit Augustinus, XIII De Trinitate; ergo necesse fuit passionem esse et Christum mori. 1
c. Item, cum Christus assumpsit " primitias nostrae massae", fuitne immortalis sicut Adam ?
d. Respondeo: ut dicit Philosophus, quadrupliciter est necessitas secundum quatuor causas: necessitas secundum formam, sicut necesse est calidum calefacere: altera est secundum materiam, sicut est necesse materiam summe calidam fieri ignem: tertio modo secundum causam efficientem, ut in iis quae moventur violentia: quarto modo secundum finem, ut si inhabitare est finis domus, ad hoc ut inhabitetur necesse est ut operimentum habeat. Et hoc ultimo modo fiat necessitas moriendi in Christo, scilicet secundum ordinationem ad finem; aliae non (= n. 1).
e. Ad primum dicendum quod quoad quid sumpsit humanitatem de primo statu, quoad quid de secundo: naturam de primo, poenalitatem de secundo.
Ad aliud dicendum quod fuit mortalis ex dispensatione, immortalis in se, id est causam mortis non habens (= n. 1).
Legitur in Lege : Statutum semel mori [622, 6-7]. Ad Hebr. 8, 3, textus: Et hunc necesse est habere quod offeratur, Glossa : " Quid congruentius pro hominibus offertur quam humana caro ? Quid tam aptum immolationi sicut humana caro Christi" ? (= n. 2).
Perfectam contemplationem [622, 26-27]. Est contemplatio Dei in identitate naturae, et sic Christus in quantum Filius Dei contemplatur perfecte. Est contemplatio in identitate personae: sic Christus homo contemplatur Deum perfecte. Est contemplatio personae Dei in identitate specialis naturae, et sic purus homo Deum perfecte contemplatur in patria. Est contemplatio in propria natura, non per identitatem, sed tantum per gloriam: et sic angeli glorificati contemplantur perfecte.
Augustinus, libro De anima et spiritu: "Hoc erat totum hominis bonum, ut sive ingrederetur, sive egrederetur, pascua inveniret in suo factore: foris in carne Salvatoris, intus in divinitate Creatoris " (= n. 3).
Sed quaeritur utrum homines perfectius cognoscant quam angeli. Unde notandum quod cognoscere est tribus modis: per naturam, per meritum, scilicet per gratiam, et quoad plura quibus cognoscitur. Primo modo magis angeli: secundo modo excedenter et excesse, quia quidam homines maiorem habent gratiam quam quidam angeli: tertio modo plus homines quam angeli, quia secundum intelligibilem et sensibilem cognoscunt (= n. 4).
Item, cum perfectam habuit contemplationem in via, ergo perfecta contemplatio non pertinet ad statum gloriae.
Respondeo: licet hoc habuit in via, tamen non est hoc de via.
ADDITIO CODICIS E.
Post moriendi (p. 170, lin. 17):
Cap. Sed est hic notandum *, super illud: sed poenam de secundo statu [622, 24-25]. Nonne aliqui in via habent confirmatior nem, ut beata Virgo ? Et ita non posse peccare potuit accipere de secundo statu.
Respondeo: licet aliqui in via habeant illud, non tamen quoad hoc sunt de via.