Hic comminatur consummatam poenam: et primo designat praedicationis locum: ad vallem filiorum annon, quae est juxta introitum portae fictilis, ubi figuli habitabant; et praedicabis ibi verba quae ego loquor ad te. Ezech. 3: audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
Secundo ponit praedicationis verbum: et primo in loco a deo praefinito; secundo in templo, ibi, venit autem jeremias de tophet. Circa primum duo.
Primo praedicit eam verbo; secundo praesignat eam facto ibi, et conteres lagunculam. Circa primum primo comminatur poenam in generali, petens audientiam: dices, audite. Ps. 2: et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Praedicens poenam: haec dicit dominus... Tinnient, quasi ex commotione cordis prae stupore, sicut ex commotione magni soni. 1 Reg. 3: ecce ego faciam verbum in Israel, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus. 4 Reg. 21: ecce ego inducam mala super jerusalem, et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus.
Et assignans causam, culpam populi: eo quod dereliquerunt me. Isa. 1: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum. Et culpam regis quantum ad simplex homicidium: et reges Juda. 4 Reg. 21: sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur jerusalem usque ad Os. Et quantum ad homicidium junctum sacrilegio. Et aedificaverunt excelsa baalim. Ps. 105: effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum, et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus chanaam. Secundo ponit poenam in speciali: et primo quantum ad mala, quae passi sunt in urbis captione, ponens interfectionem hominum: propterea ecce dies venient; ubi designat occisorum multitudinem, et non vocabitur amplius locus iste tophet. Supra 7 idem. Consilii dissipationem: et dissipabo consilium Juda, quod debellare Nabuchodonosor cogitaverat, in loco isto, quia ibi occisi sunt: job 5: apprehendit sapientes in astutia sua, et consilium pravorum dissipat.
Et occisionis speciem: et subvertam eos gladio. Ezech. 21: hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos fecit, et corde tabescere, et multiplicat ruinas. Et ponens abjectionem cadaverum: et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli. Ps. 78: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Et ponens destructionem urbium: et ponam civitatem hanc in stuporem.
Supra 18, idem. Secundo poenam quam passi sunt in obsidione: et cibabo eos carnibus filiorum suorum.
Deute. 28: comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum, et filiarum tuarum, quas dederit tibi dominus deus tuus, in angustia, et vastitate, qua opprimet te hostis tuus. Thren. 4: manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.