DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR OBJECTIOXES g 1.
Contra primam conclusionem Argumentum Petri de Palude. - Quantum ad secuudum articulum, arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Petrus de Palude (dist. 22, q. 1), dicens : Clarum estquod per solum hominem, vel naturam, corruptum idem numero non redit, 2. de Generatione (t. c. 70). Sed, supposito quod substantia actus peccati sita Deo, et supposito quod Deus idem numero corruptum possit reparare, sive sit manens, sive transiens, tunc, si saliis Deus illud repararet, esset idem numero quod prius materialiter. Sed illud quod prius erat peccatum, nunc non esset peccatum : quia prius erat peccatum inquantum producebatur contra debitum, ab homine, non inquantum a Deo, qui ad nihil tenetur; nunc autem non producitur ab homine, sed a solo Deo, ut supponitur. Et sic potest a Deo idem peccatum numero redire, non ut peccalum, sed ut actus. Si autem Deus illum eumdem actum numero repararet, homine coagente, totum esset idem numero secundum materiam; sed essent (x) duo peccata secundum formam; sicut, si, homine secundo generante. Deus redderet eamdem animam numero quam prius in eadem materia, esset idem numero filius, sed essent duae generationes, et duae nativitates. Sed quia, peccatore recidivante, non est credendum Deum miracula facere, ut simul sint opera lucis et opera tenebrarum, ideo simpliciter dicendum est quod non redeunt quoad essentiam. Si autem a solo Deo idem bonum opus numero repararetur, non esset hominis meritum, patiendo in reparato, sicut fuit in primo. Si autem repararetur, homine cooperante, tunc essent duo merita, et unus actus; quamvis sit dubium utrum creatura, quae non potest cooperari in creatione, possit cooperari in reparatione. Et quidem de reparatione substantiae certum est; quia ibi actio hominis terminatur ad novam qualitatem. Sed de reparatione qualitatis, quod sit nova actio hominis, et non novum actum, est difficile, nisi ut in intensione et remissione.
Haec Petrus. I 2.
Contra secundam et tertiam CONCLUSIONES I. Argumenta Scoti.
Contra secundani et tertiam conclusiones arcuit Scotus (dist. 22, q. 4), probando quod peccatum dimissum potest redire idem numero quoad reatum eumdem, qui est obligatio ad poenam. Quia Deus potest obligare istum pro B instanti ad eamdem poenam quam pro A instanti; et iste potest obligari ad eamdem, et per consequens habere eumdem reatum. Et voco A et B instantia inter quae cadit tempus medium, in quo non est sic obligatus. Antecedens probatur : quia voluntas mea potest hoc velle non ordinare ad poenam sub conditione, si iterum non offendat, et, si iterum offendat, velle eum ex tunc ordinari ad eamdem poenam. Si dicas quod in hoc voluntas mea non est justa, et, per consequens, simile non potest competere divinae voluntati;
Contra : Caus. 12, q. 2, can. Episcopus qxii mancipium (a), servus manumissus, propter ingratitudinem, poenae iterum servitutis (6) juste subjiciatur. Ergo sic in proposito. Dicetur quod ista ratio non probat quod eadem numero redeat obligatio, licet redeat obligatio ad eamdem poenam. Hic enim sunt diversae obligationes ad eamdem poenam.
Confirmatur. Quia volitio Dei ad infligendum ei poenam pro A ei pro B, non est eadem, sed alia et alia volitio divina secundum rationem, licet sit eadem secundum rem: est enim alia et alia volitio divina secundum rationem (y), secundum diversitatem objectorum.
Contra. Si non poeniteret tempore intermedio, maneret obligatio non tantum ad eamdem poenam, sed eadem obligatio. Sed quidquid Deus potest circa creaturam, manente aliqua continuatione, quae nihil est illius voliti, potest, illo circumscripto; quia illud non est de essentia illius voliti. Ergo, etc.
Item, actus divinus non dependet a peccato extrinseco illius recidivantis. Ergo potest Deus, de potentia absoluta, reducere obligationem istius ad eamdem poenam quam prius, et etiam eamdem obligationem. Et ita eodem modo quo (2) peccatum remanet post actum, quia non est nisi obligatio ad poenam, potest, de potentia Dei absoluta, peccalum idem redire, non solum in recidivante, sed etiam in non recidivante.
Haec Scotus, in forma. II. Argumentum Durandi.
Contra easdem potest argui, quoad hoc quod non plene distinguunt de reatu. Quia, sicut dicit Durandus (dist. 22, q. 1), distinguendum est de poena peccato debita, quae est duplex : una, quae dicitur poena damni, quae consistit in sola carentia gratiae et gloriae; alia est paena sensus, quae includit dolorem mentalem de amissione visionis divinae, et remorsum vel vermem conscientiae, et pcenam ignis gehennae. Loquendo de prima paena, dicendum est quod per sequentem culpam redeunt omnia peccata prius dimissa, quoad poenam damni eis debitam : quia per eam aeque privatur homo gratia et gloria, sicut per omnia praecedentia peccata. Omnia enim peccata mortalia in hoc habent connexionem quod avertunt a Deo, et per consequens privant gratia et gloria; propter quod aequalis est effectus unius sicut omnium, quantum ad hoc; et sic loquitur Jacobus in canonica sua, dicens (cap. 2, v. 10) quod qui offenderit in uno, factus est omnium reus. Loquendo autem de paena sensus, quantum ad eam non redeunt peccata prius dimissa, nisi secundum quid : quia homo non est debitor tantae paenae ut prius; est tamen debitor aliquantulum majoris paenae. quam si peccata praecedentia non fuissent dimissa, propter ingratitudinem, quae est in peccato sequenti.
-Haec ille. Et in hoc secundus articulus terminatur.