DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
( ) Iste est septimus liber, etc. Nota, quod Aristoteles peracta in praecedenti libro disputatione motus, quoad se, jam in hoc septimo, et in sequenti ad ipsum movens per motum ipsum indagandum accedit, ita ut unum primum movens immotum, qui solus Deus est, probet necessario esse, et similiter unum primum mobile, et unum primum motum : hujusmodi autem primi moventis, mobilis, et motus tractationem in 8. perficit, in quo primum movens immobile, primumque motum aeternum esse manifestat. Hic liber septimus, ut hic dicit Scotus, in duos secatur tractatus. In quorum primo probat Aristoteles dari primum movens, primumque motum : in secundo vero agit de comparatione moventium, et mobilium, quoad celeritatem, et tarditatem suorum motuum. Et in octavo perquirit quidnam sit hoc, primum motum, qualisque sit primus ille motor.