DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN TERTIO SENTENTIARUM
ARTICULUS III. PONUNTUR RESPONSIONES
UTRUM VIRTUTES CARDINALES SINT INTER SE CONNEXAE, ITA QUOD QUI HARET UNAM, HAREAT OMNES iRCA trigesimamsextam distinctionem 3. Sententiarum, et alias quatuor sequentes, usque ad finem tertii, quaeritur : Utrum virtutes cardinales sint inter se connexae, ita quod qui habet unam, habeat omnes. Et arguitur quod non. Quia dicit Beda, super Luc, cap. 17, quod sancti magis humiliantur de virtutibus quas non habent, quam extollantur de virtutibus quas habent. Ergo quasdam habent, et quasdam non habent. Non ergo virtutes sunt (a) connexae. In oppositum arguitur. Quia dicit Ambrosius, super Lucam (lib. 5) : Connexae sunt atque concatenatae virtutes, ut qui unam habuerit, omnes habere videatur.
In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.