UTRUM LIBERUM ARBITRIUM SIT POTENTIA PURE PASSIVA iiicA vigesimamquarlam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum liberum arbitrium sit potentia pure passiva. Et arguilurquod sic. Quia se habere ad utrumlibet, est potentia pure passiva, ut patet per Commentatorem, 2. Physicorum (coinm. 48). Sed liberum arbitrium , ex hoc quod liberum arbitrium, se habet ad utrumlibet. Ergo, ut sic, est potentia pure passiva. In oppositum arguitur sic. Quia, secundum beatum Augustinum, 1. de Libero arbitrio, culpa est malum quod facimus ; et eadem ratio est de merito. Sed omnis actus liberi arbitrii, est meritum, vel culpa. Ergo ad omnem actum liberi arbitrii nos habemus active, tanquam ad bonum vel malum quod facimus. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objecliones. In terlio solutiones.