COMMENTARII IN OCTO LIBROS POLITICORUM ARISTOTELIS.
CAPUT VI. Quot sant Rerumpublicarum species, et de aristocratice variis speciebus ?
CAPUT VIII. De tyrannide ejusque speciebus.
CAPUT XII. De magistratuum divisione.
CAPUT IX. Socratis opinio de causis mutationum Rerumpubticarum rejicitur.
CAPUT IV. Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
CAPUT V. Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
CAPUT VI. De necessariis in civitate magistratibus.
CAPUT I. Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
De aedibus sacris, foris et locis commessationum.
ANTIQUA TRANSLATIO.
a Quoniam autem oportet multitudinem quidem civium in conviviis distributam esse, muros autem distinctos esse observatoriis et turribus in locis opportunis, et haec quidem utique hoc modo disponet aliquis.
b Eas autem quae divinis appropriantur habitationes, et principalissima Antiquorum convivia, congruit locum idoneum habere. Et eumdem quemcumque non sacrorum lex determinavit seorsum, vel aliquod oraculum aliud Apollinis responsioni. Erit autem utique talis locus, qui apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter, et ad vicinas partes civitatis eminenter.
c Decet autem sub hoc quidem loco, talis quidem fori esse praeparationem, qualem et circa Thessaliam nominant, quem Liberum vocant. Hoc autem est quod oportet purum esse a venalibus om-
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
Cum vero multitudo civium in comessationes distributa esse debeat, moenia vero sint praesidiis quibusdam, et turribus per opportuna loca interpositis munienda, clarum est quod res exigit aliquas comessationum illis ipsis praesidiis collocari. Et haec quidem per hunc utique modum videntur constituenda.
aedes vero deorum, ac principalissime magistratuum commessationes, idoneum locum habere debent, et eumdem sacra quotcumque lex non separat, aut responsum oraculi. Esset autem talis locus, quisquis supereminentiam haberet, et ad edendam virtutem sufficienter, et ad vicinas partes civitatis excellenter.
Decet autem sub hunc locum constructionem fori esse talem, qualis est in Thessalia ejus, quod Liberum vocant, id est quod debet esse purum ab omni mercatu, et neque opifices, neque agricolas, ne- nibus, et neque banausum, neque agricolam, neque alium aliquem talem appropinquare, non vocatum a principibus.
d Erit autem utique bene gratiosus locus, si et gymnasia seniorum habeant ordinen hunc. Decet enim divisum esse secundum aetates et hunc ornatum, et apud juniores quidem principes aliquos demorari, matronas autem apud principes. Quae enim in oculis praesentia principum maxime efficit veracem verecundiam, et eum qui liberorum timorem.
e Venalium autem forum oportet esse aliud ab hoc, et seorsum habens locum seu synagogum iis quae a mari mittuntur, et iis quae a regionibus omnibus.
f Quoniam autem civitatis multitudo dividitur in sacerdotes, et in principes, decet et sacerdotum convivia habere ordinem circa aedes sacras. Principatuum autem quicumque circa contractus faciunt curam, et circa scripturas sententiarum, et vocationes, et aliam talem dispensationem, adhuc autem circa AdminBookmark et eam quae vocatur AdminBookmark apud forum quidem oportet et in concursu quodam communi constitui, talis autem qui circa necessarium forum locus est : in vacatione enim esse id quod superius ponimus, hoc autem ad necessarias actiones.
g Distributa autem esse oportet dicto ordine et quae circa regionem. Etenim in principantibus (quos vocant ii quidem Hylorcs, ii autem Agronomos et servatores) et convivia ad custodiam necessariam existere. Est autem sacra per regionem esse distributa, haec quidem Diis, haec quidem Heroibus.
h Sed immorari nunc diligenter exquirentes et dicentes de talibus inutile est.
que alios ullos tales illi appropinquare, nisi a magistratibus vocarentur.
Esset vero is locus gratior, si et gymnasia seniorum in eo sint constituta. Decet enim secundum aetates distribui hunc ornatum, et in junioribus magistratus quosdam versari, seniores autem magistratibus assistere. Praesentia enim magistratuum ante oculos posita, gignit veram reverentiam, liberalemque pudorem.
Venalium autem rerum, aliud forum esse debet, et alio loco situm accessu facile, quo et a terra, et a mari facilis sit importatio omnium.
Cum vero multitudo civium divisa sit in sacerdotes et magistratus, decens est sacerdotibus circa aedes sacras esse comessationes institutas. Magistratuum autem quicumque de contractibus jus dicunt, et qui de accusationibus cognoscunt, et qui circa vocationes in jus, et aliam hujusmodi administrationem intendunt, et insuper qui aedilitatis et urbanarum rerum curam gerunt, juxta forum in loco celebri, communique sunt comessationes statuendae, talis est locus illius fori in quo necessaria venumdantur : nam alterum illud forum superiori loco situm debere esse diximus otiosum, hoc autem ad negotia rerum necessariarum deputari.
Hunc eumdem ordinem in regione quoque imitandum esse dicimus. Sunt enim magistratus quidam apud rusticos (quos alii custodes, alii rectores appellant) quibus et loca ad custodiam regionis, et comessationes sunt iisdem in locis constituendae. Templa quoque per agros distributa esse debent, partim Diis, partim Heroibus.
Sed immorari nunc circa ista superfluum est, cum sint illa non difficilia cog-
Non enim difficile est talia intelligere, sed facere magis. Dicere quidem enim voti opus est, evenire autem fortunae. Propter quod de talibus quod quidem ad plus dimittatur nunc.