DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Species Qualitatis non distinguuntur,etc. Nota, quod Scotus in Praedicamentis, cap. de Qualitate, quaest. 1. dicit, quod Aristoteles non assignat species Qualitatis, sed modos. Nam illae quatuor species non sunt subalternae, quia de nullis duabus earum potest vere dici, quod quidquid est in una, est in alia, vel e converso ; si ergo illae essent species, non essent subalternae ; at species non subalternae de se invicem praedicari est impossibile ; modo has possibile est praedicari de eodem, quia possibile est eamdem qualitatem essentialiter esse radicatam in subjecto, et ita habitum, et esse principium naturale faciliter operandi, vel non faciliter, et per consequens in secunda specie, et esse per se objectum sensus, atque adeo in tertia. Non assignat ergo Aristoteles species Qualitatis, sed modos, quod patet per litteram ejus. Nam antequam enumeret illas, dicit : Qualitas enim est eorum, quae multipliciter dicuntur, id est, multis modis ; et in fine his enumeratis, dicit: Et fortasse quidam alii apparent qualitatis modi, sed qui maxime dicuntur hi sunt. Est autem differentia inter speciem et modum, quia species super illud, cujus est, addit differentiam essentialem, modus vero differentiam accidentalem ; et ita isti modi dicunt diversam habitudinem qualitatis ad subjectum, penes hoc, quod est esse permanens, vel non ; esse a natura, vel non ; esse sensibile, vel non ; quae tamen omnia non variant qualitatem essentialiter, quia omnes istae habitudines, vel plures possunt esse in eadem qualitate secundum essentiam. Hanc eamdem sententiam habet Scotus in 4. distinct. 6, quaest. 10. sub litt. N. g. Sed hoc non valet, ubi habet haec verba : Secundum veritatem illa divisio Qualitatis in quatuor species non est proprie generis in species, sed est tantum secundum quosdam modos diversos convenientes diversis qualitatibus, et forte eidem qualitati in se secundum essentiam possent competere plures modi, qui ponuntur in diversis qualitatibus. Haec Scotus.
(b) Et si quaeratur quae sunt illae proprie^ lates. etc. Nota, quod modus Qualitatis sumi potest, vel in ordine ad naturam subjecti, aut in ordine ad ejus operationes, aut in ordine ad ejus quantitatem : si sumatur in ordine ad naturam subjecti, spectat ad primam speciem Qualitatis , verbi gratia, quia perfectio animalis in quantum animal, consistit in vita ; sanitas, quae est modus animalis ad istam rem conservandam, pertinet ad primam speciem Qualitatis. Item, quia vita hominis in quantum homo, consistit in operari ser eundum rationem ; habitus intellectus, et voluntatis, qui sunt scientiarum et virtutum, spectant etiam ad hanc speciem, et etiam contraria virtutum, ut vitia, quoniam contrariorum eadem est disciplina. Si vero modus qualitatis consideretur quantum ad operationem, aut modus est secundum principium faciliter operandi, et sic est secunda species Qualitatis, quae est naturalis potentia et impotentia. Observa tamen maximum esse discrimen inter Scotum et D. Thomam, istius, illiusque scholam, quoad hanc speciem intelligendam. Thomistae namque occasionem verborum Aristotelis putant omnes naturales potentias, et proprias passiones esse hujus secundae speciei Qualitatis, quod tamen longe est a veritate ; ponitur enim quaelibet propria passio reductive in eodem Praedicamento sui subjecti. Scoti tamen doctrinam sequentes, duplicem distinguimus, naturalem potentiam, et impotentiam. Naturalis potentia primo modo,
est illa, qua quis simpliciter potest operari, ut potentia sensitiva visus, vel auditus, vel potentia intellectiva, ut intellectus, et propriae passiones, ut risibilitas ; et sic non loquitur Aristoteles in praedicamento Qualitatis de potentia naturali.
Secundo modo dicitur de potentia naturali habilitas, dispositio, seu promptitudo existens in nobis a natura, per quam sumus habiles, et prompti ad aliquid faciendum, vel inhabiles et indispositi; et hoc modo loquitur Aristoteles de potentia et impotentia naturali, quae facit secundam speciem Qualitatis, quae in hoc differt a prima specie, quia ratio formalis primae: speciei est bene, vel male disponere subjectum in ordine ad naturam ejus. Ratio vero formalis naturalis potentiae, quae est in secunda specie, est esse principium operandi, abstrahendo a bene, vel male disponere subjectum ; quia bene, vel male disponere subjectum dicit convenientiam, et disconvenientiam naturae subjecti, ideo ea quae ponuntur in secundo modo Qualitatis, non dicunt hanc convenientiam, vel disconvenientiam. Aut tertio, consideratur modus Qualitatis secundum terminum operationis, quae est qualitas producta per actionem, ut calor, frigus, et alia id genus, et sic spectat ad tertium modum Qualitats, qui est passio, et possibilis qualitas ; aut postremo qualitas est modus substantiae quantum ad ejus quantitatem , et sic est forma, et figura ; forma quae est exterior effigies, quae est terminus quantitatis in quantum subjective est in aliquo corpore, sive illa sit naturalis, ut forma humana, sive artificialis, ut forma domus 5 figura vero ut quantitas Mathematica separata a corpore naturali, ut figura triangularis, quadrangularis, circularis, etc, Observa tamen, quod figura non solum accipitur pro quantitatibus continuis, ut pro triangulo, aut quadrangulo , sed etiam pro quantitatibus discretis, ut pro numero senario, aut denario. Nam quemadmodum triangulus est figura plana tribus lineis clausa, ita novenarius numerus est figura triangularis ; constat enim ex ter tribus, quae tria ter habent se in novenario, sicut tria latera in triangulo, et quamvis novenarius absolute ponatur in Praedicamento Quantitatis tanquam species illius, illa tamen compositio triangularis, quae resultat ex unitatibus, ponitur in quarta specie Qualitatis sub figura.