Ad secundum sic proceditur. Videtur quod integritas formae baptismalis non contineatur in his verbis, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Actio enim magis debet attribui principali agenti quam secundario. Sed principalis baptizans est christus, ut patet joan. 1, 33, ubi dicitur: hic est qui baptizat; homo autem est tantum minister baptismi. Ergo magis debuit dici, christus te baptizat etc. Quam ego te baptizo.
Praeterea, secundum grammaticos in verbis primae et secundae personae intelligitur nominativus certus et determinatus. Sed baptizo est verbum primae personae. Ergo non fuit necessarium quod adderetur ego.
Praeterea, sacramenta habent a divina institutione efficaciam et virtutem. Sed ex forma quam dominus tradidit Matth. Ult. 19, ubi dicitur, docete omnes gentes, non potest haberi quod ego te baptizo sit de forma baptismi: quia hoc participium baptizantes, ponitur ibi ad designandum exercitium actus; non quasi pars formae. Ergo videtur quod non sit de necessitate formae.
Praeterea, simul dominus praecepit actum docendi et baptizandi, Matth. Ult.. Sed non exigitur ad docendum quod sacerdos dicat, ego te doceo.
Ergo similiter non exigitur ad baptismum quod dicat, ego te baptizo.
Praeterea, verba non debent dirigi ad eum qui non est verborum sensus perceptivus. Sed quandoque baptizatus non potest percipere sensum verborum, sicut patet quando puer baptizatur. Ergo non debet dicere, baptizo te, sed, baptizo joannem.
Praeterea, hoc videtur ex modo loquendi quo dominus usus est, ponens baptizandos in tertia persona dicens: baptizantes eos.
Praeterea, materia sacramenti non minus est de essentia sacramenti quam suscipiens illud sacramentum. Sed nulla mentio fit in forma de aqua, quae est materia sacramenti. Ergo non debet fieri mentio de recipiente, ut dicatur: baptizo te.
Praeterea, baptismus a passione christi efficaciam habet, et figura est mortis christi, ut patet Rom. 6. Ergo potius debuit in baptismi forma fieri mentio de fide passionis quam de fide trinitatis.
Praeterea, omne illud in quo personae non conveniunt, debet de eis pluraliter dici. Sed personae distinguuntur quantum ad nomen: quia nomen filii patri non convenit, nec e converso. Ergo non debuit dici: in nomine patris etc., sed: in nominibus.