QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Utrum tempus habeat esse reale extra animam ?
Circa secundum, quomodo tempus se habeat ad animam, quantum ad causalitatem ? quod est quaerere; Utrum tempus sit extra animam ? Respondeo: et quamvis quidem ex dictis satis appareat, quod si numerus et numerata sint idem re, et tempus et motus sunt idem secundum rem, differentia sola ratione, satis patet, quod tempus et numerus quantum ad suam realitatem sunt extra animam, sicut numerus motus et sicut lapides numerati: sed sunt in anima, et ab anima quantum ad suam rationem formalem.
Sed ut plenius hoc videatur, est sciendum, quod de esse temporis in anima, vel extra, magna apud auctores antiquos fuit dubitatio. Aristoteles 4. Physicor. text. 88. et seqq. videtur suadere tempus extra animam nihil esse. Cum enim tempus sit quoddam continuum, ac per hoc ex partibus constitutum, sed partes ejus non sunt aliquid extra animam, nec ipsum est aliquid extra animam. Quod partes non sint, patet: si ergo ipsum est aliquid, est ab actione animae simul concipiente praeteritum et futurum, ut copulantur ad praesens instans, et fluens. Hanc autem rationem videtur Philosophus deducere in 4. Physic. text. corum. 97. Quia, (ut dicit ibi, ) cum nihil ipsi mutamur secundum intelligentiam, aut latet nos mutari, non videtur nobis fieri tempus, sicut neque his, qui in Sardo fabulantur dormire apud Heroas, cum expergiscuntur. Copulant enim primum nunc posteriori nunc, et unum faciunt removentes propter insensibilitatem medium. Putabant enim idem esse numero tempus, quo dormire coeperunt, et in quo evigilabant, et removebant tunc tempus medium propter insensibilitatem. Unde etiam dormientes in obscuro loco, non perpendentes aliquid de motu caeli per lucem Solis, quando evigilant, quaerunt quae hora sit. Propter quod etiam de nocte non perpendimus tempus, nec scimus, quae hora sit certitudinaliter, nisi referamus nos ad alia signa.
Videmus etiam, quod si quis percipiat motum, solummodo sentiendo motum in ratione motus secundum defluxum ejus, quo movetur, et non secundum rationem defluxus a priori in posterius, non percipitur tempus; sed tunc solum percipitur tempus, cum motu, vel actione animae distincte. Percipimus enim discursum motus venire a priori in posterius. Prius autem et posterius secundum rationes prioris et posterioris, ut sunt partes temporis, non sunt in re extra,
sed solum in animae perceptione simul concipiente praeteritum et futurum, et copulante ea ad praesens, et sic formante et faciente ipsum tempus, et sic mens facit suo conceptu partes esse simul, quae natura et re simul esse non possunt.
Hujus opinionis videtur fuisse Aristoteles: unde dicit ipse , Si sint tenebrae, etc. et postea subdit t, al vero et tempus cognoscimus, etc. Hoc idem videtur conced re mota principaliter quaestione cum dicit , Utrum autem cum non sit anima, etc. et determinando quaestionem, dicit quod tempus sit numerus, et anima numerans, etc. Vide ibi rationem, Tota autem virtus suae rationis(ut patet ex suo textu) videtur esse, ut cum tempus mensuret motum, non solum ut motus dicit quemdam defluxum, sed ut dicit defluxum a priori in posterius; cum non perpendamus defluxum a priori in posterius, nisi per animam numerantem, et distinguentem prius a posteriori, non erit tempus, nisi per animam, sic numerantem partes motus, et dividentem hoc esse prius, et hoc esse posterius.
Et si dicamus contra Aristotelem, quod ipse non concedit, quoniam tempus sit sine anima, quod prius et posterius sunt in motu sine anima, vel non sunt sine anima: sed concedit quod tempus a nobis non perpenditur, nisi prius et posterius in motu ab anima perpendatur. Non est autem bona argumentatio, non perpendo tempus, vel motum; ergo tempus et motus non sunt. Dicit enim Aristoteles quod sicut prius et posterius sunt in motu sine anima, vel non sunt sine anima, sic tempus est, et non est sine anima. Et hoc expresse ipse dicit sic: Quandoquidem igitur ipsum nunc sentimus, etc. Ex hoc aperte patet intentio sua; quod sicut prius et posterius sunt, et non sunt in motu sine anima, sic tempus est, et non est sine anima. Nunc autem est intentio sua, quod prius et posterius sub istis formalibus rationibus, etiam non sint in motu, nisi ut ab animaconcipiuntur: ita quod partes motus habent istas rationes formaliter ab anima, concipiendo partem posteriorem et priorem, et partem futuram et posteriorem, ita quod prius et posterius, id quod sunt, sunt in motu sine anima, sed non inquantum sunt. Tempus autem sequitur prius et posterius in motu, non secundum id quod sunt, sed inquantum sunt sub istis rationibus.
Et hoc expresse dicit ipse Aristoteles ante litteram supradictam, ubi sic dicit : Est autem prius et posterius ipsorum in motu, etc. Hic alia translatio sic habet: In esse autem ipsorum sunt aliud a motu. Et Commentator dicit : Prius et posterius, quae sunt in motu, habent quidditatem aliam a quidditate motus, licet idem sint cum motu in subjecto. Ex tota illa littera elicitur, quod prius et posterius, nt sunt partes motus, id quod sunt, sunt idem cum motu, sed inquantum sunt tales rationes, differunt a motu.
Ex quibus videtur, quod partes motus secundum istas rationes relativas, scilicet, prioris et posterioris, ut ad se invicem comparantur, secundum quamdam continuationem fluxus, et copulantur ad praesens, habent ab anima, quae de ipsis partibus motus concipit istas rationes, ut comparando hanc ad illam, dicat istam esse priorem, illam vero posteriorem. Quod autem istae rationes, quae sunt prius, et posterius, sint intentiones animae fundatae actione intellectus super ipsas partes motus, patet per Avicennam 3. Metaphysicae suae, cap. 10. ubi ostendit, quod quaedam est relatio realis, et habet esse in singularibus secundum rem: quaedam vero secundum dici solum, quae non habet esse nisi in intellectu. Relatio secundum rem, quae habet esse in singularibus est illa, quae convenit eis, quae sunt simpliciter, et absolute ad aliquid: de quibus relativis dicit idem Avicenna citatus: Ad aliquid absolute est, cujus quidditas dicitur respectu alterius, et quidquid hoc modo fuerit in signatis, ut secundum quidditatem suam non dicatur, nisi respectu alterius, illud est ad aliquid. Haec autem intentio non intelligitur, nisi respectu alterius rei, quae sit alia res a se, ut scientia secundum quidditatem dicitur ad scibile; et pater, inquantum pater, dicitur per talem essentiam, non per aliquid superadditum ei ad filium: et sic talis relatio, quae fundatur in quidditate rei, non habet esse propter conceptum intellectus in ipsa re, sed potius e contrario, quia habet esse in re, ideo eam concipit intellectus. Relativa, vero secundum dici definit Aristoteles in Praedicamentis, cap. 8. dicens: Ad aliquid talia dicuntur, quaecumque id quod sunt, aliorum dicuntur. Et ista sunt relativa, quorum quidditas, et natura id quod est absolute, non dicitur ad aliquid. Sed ideo dicuntur relativa, quia intellectus concipit aliquam rationem de talibus per hoc, quod comparat unum ad alterum: ut rationem dexterae concepit de columna, vel in columna, non quod essentia columnae, vel quidditas dicatur dextera, sed hanc rationem concipit circa ipsam, ut eam comparet ad dexteram partem hominis.
Quod autem talis relatio solum sit in intellectu, non in re, declarat Avicenna, ponens exemplum de relatione, quae est inter prius, et posterius, dicens sic: Scias quod res in se non est prius res nisi eo, quod est simul in intellectu cum ea, quae est posterius; et haec species prioris, et posterioris est, cum utraeque simul sint in intellectu. Cum enim praesentatur intellectui forma prioris, et forma posterioris, intelligit anima hanc comparationem incidere inter duo, quae sunt in intellectu. Sed ante haec res in se non est prior: quomodo enim erit prior in se, quae non habet esse. Concludit ergo ibi Avicenna, dicens: Quae fuerint de relativis secundum hunc modum non erit eorum relatio, nisi in solo intellectu, nec intelligentur existere in esse secundum hanc prioritatem, et posterioritatem, hoc enim prius, et posterius est certe, de intentionibus intelligibilibus ex comparationibus, quas ponit intellectus ex respectibus, qui acquiruntur rebus, cum comparat ea inter se intellectus, et designat eas. Hanc digressionem feci, ne forte videatur alicui, quod non possit contradici, quod tempus omnino, et secundum omnem modum sit extra animam; quia sequuntur prius, et posterius in motu, quae videntur esse in motu absque omni actione animae, quod verum non est: imo, ut jam ostensum est, nec ipsae partes motus habent rationes prioris, et posterioris, nisi ex actione animae comparantis unam partem ad aliam, et formantis in ipsis, et de ipsis istas intentiones.
Ergo resumendo istum secundum articulum, patet quod secundum opinionem Aristotelis, et Avicennae, tempus habet rationem formalem ab anima: et quod ista intentio, quae est tempus, fundatur super motum, ut in partibus motus invenitur ratio prioris, et posterioris, quae non inveniuntur in eo nisi ab anima.
Hujus opinionis fuit Beatus Augustinus, ut patet in lib. 11. Confessionum, cap. 13. et seqq. ubi diversis locis expresse vult, quod tempus sit in anima, et quod tempus sequitur motum, tanquam mensura ejus. Non quidem sequitur motum extrinsecus, ut immediatum mensuratum, sed motum, sive conceptum animae: utpatet 11. Confessionum, cap. 28. ubi videtur velle, quod tempus nihil aliud sit, quam conceptus intellectus, vel transitus rerum pertranseuntium simul manens in anima. Vult etiam quod tempus futurum nihil aliud sit, quam actualis, et praesens conceptus in anima secundum expectationem alicujus praetereundi in re extra. Praeteritum nihil aliud est, quam praesens, et actualis conceptus secundum recordationem alicujus jam pertransiti in re extra. Praesens nihil aliud est, quam praesens, et actualis conceptus in anima secundum actionem jam praesentis. Et sicut de aliquibus unitatibus discretis in re, intellectus formatsibi unum conceptum, unius speciei numeri, sic de partibus in re non existentibus, ut de praeterito, et futuro, cum praesenti existenti ratione durationis, quae est tempus: et secundum tales conceptus dicitur, secundum Augustinum, tempus longum, vel breve, non secundum aliud, quam sit in re extra.
Et ponit ipse Augustinus exemplum 11. Confess. cap. 25. et seqq. ubi videtur tota sua deductione ad hoc tendere, quod ex parte rei extrinsecae non possit longitudo, aut brevitas attendi in tempore, quia quod non est, nec longum, nec breve dici potest i praeteritum non est, futurum non est, praesens autem statim pertransit: ideo non est aliud loquendo de tempore longe praeterito, nisi quidam conceptus intellectus longae praeteritionis. Et nihil aliud est a longe fiturum, nisi quidam conceptus longae futuritionis. Unde sic dicit August. citatus, cap. 28. Quis igitur negat futura nondum esse ? sed tamen jam est in animo expectatio futurorum. Et quis negat praeterita jam non esse? sed tamen adhuc est in animo memoria praeteritorum. Et quis negat praesens tempus carere spatio ? quia in puncto partitur; sed tamen perdurat attentio, per quam peragat abesse quod aderit. Non igitur longum tempus futurum, quod non est: sed longum futurum, longa expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus quod non est, sed longum praeteritum, longa memoria praeteriti est. Et tunc ponit exemplum dicens sic:
Dicturus sum canticum, quod novi, antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur; cum autem caepero, quantum ex illo in praeteritum decerpsero, tenditur in memoria mea, atque distenditur vita hujus actionis meae in memoriam propter quod dixi, et in expectationem propter quod dicturus sum, praesens tamen adest attentio mea, per quam trajicitur, quod erat futurum, ut fiat praeteritum. Quod quanto magis agitur, et agitur, tanto breviata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur, cum tota illa actio finita transierit in memoriam. Et quod in loto cantico, hoc in singulis particulis ejus fit, atque in singulis syllabis ejus hoc in actione longiore cujus forte particula est illud canticum, hoc in tota vita hominis, cujus paries sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo filiorum hominum, cujus paries sunt omnes vitae hominum. Haec Augustinus.
Patet ergo quod haec fuit ejus opinio, tempus habere esse in conceptu animae, et non extra. Unde dicit idem 11. Confess. cap. 14. Fidenter tamen dico scire me, quod si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adveniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus. Duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum jam non est, et futurum nondum est? praesens autem si semper esset praesens, nec in praeteritum transiret, jam non esset tempus, sed aeternitas. Si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit, quia in praeteritum transiit, quomodo et hoc esse dicimus cui causa, ut sit illa, est, quia non erit, ut scilicet non vere dicamus tempus esse, nisi quia tendit in non esse. Quia dicit Augustinus: praeteritum tempus non est, futurum non est, nec praesens dicitur esse praesens, nisi quia transiit in praeteritum, et sic in non ens. Ergo cum id, quod dicitur esse, ex non entibus, sit non ens: tempus ut dicitur constare ex rebus extra, sic transeuntibus in non ens, est non ens: ergo tempus vel est nihil, vel est in re extra. Et est simile argumento Aristotelis in principio cap. de Tempore: sed tamen Augustinus, sicut ibidem, cap. 17. dicit, cum negari non possit tempus esse, quaerit, ubi est? et respondet: Sunt ergo et futura et praeterita, cap. 18. Si igitur sunt futura, et praeterita, noto scire ubi sunt: quod si nondum valeo, scio tamen ubicumque sint, non ibi ea futura esse, aut praeterita, sed praesentia: nam si et ibi futura sunt, nondum ibi sunt;si et ibi praeterita sunt, jam nonibi sunt: ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt ibi praesentia.
Ex hoc aperte patet, quod si tempus secundum quod est, non habet partes praeteriti, aut futuri, ut dicit, sed ejus partes sunt actu existentes, et praesentes, cum praesentes non sint nisi in anima; quod ipse vult dicere, quod tempus non est nisi in anima, ut nihil aliud sit praeteritum, nisi memoria praesens de re praeterita: nihil aliud sit tempus futurum, nisi actualis mentis conceptus de re futura, et de praesenti sicut prius. Et hoc evidentius ipse concludit in 11. Confessio num, cap. 20. Quod autem nunc liquet, et claret, nec futura sunt, nec praeterita: nec proprie dicitur, tempora tria sunt, praesens, praeteritum, et futurum: sed fortasse proprie diceretur, tempora tria sunt, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris: sunt
enim in anima tria quaedam, et alibi ea non video : praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio.
Ecce igitur positio Augustini de tempore, quod non sit nisi in anima, et quod etiam ejus partes praesentes sunt, ac per hoc sunt. Unde et ratio sua tota est, ut frequenter patuit, quod partes ejus, ut sunt in re extra, non sunt: igitur nec tempus fit ex talibus, sed conceptus: ergo conceptus praesens in anima de praeterito, et conceptus praesens de futuroet de praesenti isti conceptus durant, et perseverant in anima, et sunt actu entia, et mensurant motum intrinsecus, aut extrinsecus, secundum modum jam dictum, et ideo tempus solum, ut dicit, est in anima. Et plane hoc concludit 11. Confess. cap. 25. ibi, Confiteor ignorare, etc. Et in cap. 26. sequenti: Visum est nihil, etc. Et infra: Non enim metior futurum, quia nondum est; non melior praesens, quia nullo spatio tenditur: non metior praeteritum, quia jam non est. Quid ergo melior? An praetereuntia tempora non praeterita? Et sequenti capitulo 27. Non ergo, inquit, ipsa, quae jam non sunt, sed aliquid in memoria mea melior, quod infixum manet. In te anime meus tempora melior, in te, inquam, affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt, et cum illae praeterierint, manet. Tempus autem dicit, cap. 28. esse breve, vel longum, secundum expectationem longam, vel brevem rei praeteritae, vel futurae, ut supra dictum est.
Si opinio ista Augustini intelligatur secundum quod aliqui eam exponunt, quod tempus omnino esse habeat in anima, et nullo modo in re extra, quia secundum suam rationem partes ejus non sunt, igitur nec tempus erit; eadem ratione omnino concederetur, quod motus nullum esse habet in re, sed solum in anima, quia partes motus ita sunt in continuo fluxu, et deperditione, sicut tempus: et ita posset dici, quod pars praeteriti motus, non est pars futuri, nisi dum est: pars praesens transit statim in praeteritum, et sic in non ens. Dicere autem quod motus non sit in re extra, sed in anima extra sensum, et extra rationem omnino videtur esse.
Item, quia tunc motus, et tempus essent intentiones logicales, et non res naturales.
Item, nec causae alicujus rei naturalis, quod est apertum mendacium.
Ideo dixerunt alii quod tempus omnino habet esse in re extra, et non in anima, nisi sicut alia intelligibilia sunt ibi per suam speciem: sicut dicit Aristoteles 3. de Anima. text. comm. 38. quod lapis non est in anima, sed species lapidis. Et eo rum ratio est ista; quia tempus sequitur motum, et ejusdem rationis est cum eo: motus autem cum sit actio naturalis, totum suum esse habet in re mota extra, et absque animae perceptione, nisi sicut cognitio terminorum cognoscibilium: vel esse, est in cognitione per suam speciem, et hic invenitur, scilicet motus, in rebus animatis, et inanimatis. Sic igitur volunt quod nec tempus sit in anima, nisi per suam speciem.