DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM MATRIMONIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS HABUERIT ALIQUA BONA EXCUSANTIA ILLUD IRCA trigesimam distinctionem, et aliquas sequentes, quaeritur : Utrum matrimonium beatae Mariae Virginis habuerit ^ aliqua bona excusantia illud. Et arguitur quod sic. Quia matrimonium ejus fuit univoce matrimonium cum matriomonio aliarum. Sed matrimonium aliarum habet aliqua bona excusantia, ut patet per Magistrum, distinct. 31. Ergo et matrimonium beatae Mariae. Virginis habuit illa. In oppositum arguitur. Quia, secundum Philosophum, 8. Ethicorum (cap. 12), amicitia quae est inter virum et uxorem, est naturalis, et includit in se honestum, utile et delectabile. Sed illud quod de se est honestum, non indiget aliqua excusatione. Ergo nec matrimonio debent bona excusantia attribui. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones. (y) Cfr. praesertim art. 3, g 1, ad 2" et ad l" .
DISTINCTIONES XXX, XX XI, XXXII. - QUAESTIO I.