JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM NOMEN PRINCIPII, NOTIONEM DISTINCTAM DESIGNET iRCA vigesimam nonam distinctionem quaeritur : Utrum nomen principii significet notionem distinctam. Et arguitur quod non. Quia nomen commune tribus, non est notio in divinis; cum notio non sit aliud quam signum, vel proprietas, distincte significans personam. Sed principium est commune tribus; quoniam tota Trinitas est unum universorum principium, quod ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, ut habetur, Extra, de Trinitate, capit. Firmiter. Ergo principium non potest esse notio in divinis. In oppositum arguitur : Quia omnis proprietas pertinens ad originem, significat notionem; quia talis proprietas notificat conditionem personae. Sed non solum generare et generari, quae consequuntur paternitas et filiatio, sunt origo activa et passiva in Deo; immo spirare et spirari. Ergo necesse est quod habeantur proprietates et habitudines respective. Est autem ex parte spirati processio. Ergo ex parte ipsius spirare, debuit esse alia notio, quae non habet nomen exprimens, nisi vocabulum generale principii; quare principium significat notionem distinctam. In hac quaestione erunt duo articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo movebuntur obiectiones.