QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Dura assignat hic Doctor rationem mensurae, et mensurati in unoquoque genere, ait illud esse mensuram reliquorum sub illo genere, quod simplicius, et perfectius est in illa ratione, sive univoca, sive analoga talis generis; et propterea ait Deum in ratione generis Metaphysici, sive entis communissime sumpti; esse mensuram omnium aliorum entium, quia est ens purum, et simplicissimum, a quo reliqua entia habent esse, et substantiam esse mensuram omnium, quae continentur sub reliquis novem Praedicamentis, quia in genere entium creatorum, vel quae habent ab alio suum esse, minorem claudit compositionem, quam reliqua entia. Et in genere accidentium, ait quantitatem esse mensuram eorum, quae continentur sub reliquis octo Praedicamentis, quia est primum in accidentibus, et non inhaeret substantiae Per aliud accidens, sicut reliqua, quae non insunt nisi per quantitatem. Et in genere accidentium, quae sunt alicujus per aliud, ait relationem esse mensuram reliquorum accidentium, quae continentur sub sequentibus Praedicamentis, et accidunt per aliud distinctum realiter ab illo, per quod accidunt; relatio vero nihil reale addit supra suum fundamentum, quod tamen difficultatem ingerit in doctrina ejusdem Doctoris, qui in 2. distinct. 1. quaest. 4. num. 5. et sequentib. et in 3. distinct. 1. quaest 1. num. ii. g. Ad illud in oppositum, affirmat, et large probat relationes Praedicamentales, videlicet aequiparantiae, similitudinis, aequalitatis, distinctionis, et identitatis, realiter distingui a fundamento, et tanquam quid obliquum, et connotatum respicere suum terminum. Verum est, quod in 1. distinct. 17. quaest. 3. num. 7. g. Tenendo : et in 2. dist. 1. quaest. 4; g. Ad quaestiones; et dist. 1. quaest. 2. in fine; et in 3. dist. 1. quaest. 1. num. 14. g. Ad aliud: et Theoremate 19. num. 14. dicit relationes aliquas identiflcari cum suo fundamento: et ponit exemplum in creatura, cui adeo intrinsecum esse ait dependere a creatore, ut nullo modo possit esse sine dependentia, et respectu ad Deum, et propterea respectam hunc identiflcari cum absoluta entitate creaturae. Cum autem hic loquatur de relatione Praedicamentali, vel censendus est aliter sensisse, quam in libris Sententiarum, vel quod hic loquatur ex sententia aliorum, quorum discursum refert, ut indicare videtur paulo inferius num. 8. ubi ali qua impugnat in ipso discursu relata.
Similiter dico, quod accidens per aliud est unum genus Metaphysicum, cujus communitas consistit in analogia, et continet octo Praedicamenta: et dividitur in accidens per aliud simpliciter absque addito alio, et hoc est Relatio, quae nihil reale addit supra suum fundamentum: et in accidens, quod accidit per aliud, et est aliud reale ab illo, per quod accidit, qualia sunt alia septem Praedicamenta: quia Qualitas praeter hoc, quod accidit per aliud, ut per Quantitatem, habet rem aliam propriam absolutam differentem a Quantitate: et sic inter alia accidentia quae accidunt per aliud, Relatio est mensura propter simplicitatem in accidendo per aliud. Propter quod sicut Quantitas, quia est mensura omnium accidentium, immediate ordinatur post Substantiam, sic Relatio, ut dicit Commentator et Simplicius, tertium locum tenet post Substantiam, et sic procedendo semper in quolibet genere Metaphysico, est invenire unum primum immediatum, quod est mensura omnium aliorum.
Et ita patet solutio ad dubium; quod licet Deus non cadat sub genere Praedicamenti, cujus communitas consistit in aliqua re communi illis, quae sub genere sunt, Deo autem, et creaturae nihil reale est commune; Deus tamen est in genere Metaphysico, quod non dicit rem aliquam communem univoce, sed analogice: et hoc est summae nobilitatis, quia in tali genere unitas rei dicitur simpliciter de primo, de aliis vero non, nisi per attributionem ad illud, et per ejus aliqualem participationem. Sicut autem in genere Metaphysico, quod non habet communitatem aliqualem, nisi analogam, in qua est solum nomen commune, et nulla res, nec naturae, nec rationis, nec considerationis; quia natura rei, nec natura considerationis, nec rationis est communis Deo, et creaturis, sic in genere Logico, sive
Praedicamentali in quolibet, secundum Philosophum, 7. Phys. latitat aequivocatio aliqua: eo quod semper in divisione talis generis per differentias contrarias alter ex terminis contrariis est nobilior, ut dicitur 10. Metaph. Est tamen in ipso univocatio, et de speciebus univoce praedicatur, inquantum est in eo aliquid commune suis speciebus secundum considerationem: et est propter speciem, quae constituitur per nobiliorem differentiam mensura in illo genere: ut cum dividendo genus substantiae, dicen do, Substantia alia corporea, alia incor porea, natura substantiae per prius, et nobilius, et perfectius descendit ad substantiam incorpoream, quam ad corpoream.
Et ideo loquendo de mensura in genere Substantiae, ut genus Praedicamenti, vel Logicum, univoce se habens secundum considerationem ad sua inferiora, substantia incorporea est aliarum substantiarum mensura. Et similiter accipiendo genus subalternum, ut substantiam corpoream cum dividitur in animatam, et inanimatam, semper illa, quae constituitur nobiliori differentia, ut animata, est mensura, et sic usque ad individua.