QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Resolvitur titulus quaestionis.
Secundum vero actum existentiae debetur rei aliud genus mensurae,
quae vocatur duratio, et de ista mensura est inquisitio nostra. Est ergo sciendum, quod est quoddam esse omnino simplex, et immutabile, et invariabile actu, et potentia, re, et intellectu: et hoc est solum divinum esse, cujus mensura est aeternitas, de qua alias disputabimus. Aliud est esse totum simul invariabile actu, variabile tamen potentia: et hoc est esse aeviternorum, quorum mensura est aevum, de quo dicetur suo loco. Aliud est esse variabile actu, et potentia subjectum motui, et mutationi, quale est esse omnium generabilium, et corruptibilium. Esse autem talium rerum generabilium, et corruptibilium, est considerandum dupliciter. Uno modo, inquantum inter generationem, et corruptionem manet in toto, et in eodem esse suo substantiali, sine additione, et sine adjectione, et sic tempore non mensuratur, sed aevo, quamvis non ita proprie sicut substantiae incorporales. Alio modo consideratur, inquantum ab instanti generationis continue secundum periodum currit motu alterationis, secundum qualitates, id est, esse alterantes, et ineo impressionem facientes, per quarum actionem necesse est, quod id esse in fine corrumpatur: et sic illud esse tempore mensuratur, sed minus quam accidentia, in quibus fit adjectio continua secundum partes temporis, et motus.
Partes autem illae accidentium dupliciter considerari possunt. Uno modo accipiendo ad partes continue acquisitas, vel adjectas. Alio modo accipiendo ad partes, ut simul habitas post adjectionem,
aut ante adjectionem. Primo modo, illae partes accidentium proprie tempore metiuntur; non autem secundo modo, quia secundum illas partes simul habitas, inquantum hujusmodi esse eorum est stans, et fixum: et quaecumque habent esse stans, et fixum, inquantum hujusmodi, quodammodo aevo mensurantur.
Et ut videatur quomodo esse talium mensuratur tempore secundum unum modum, et aevo secundum alium modum, generaliter est sciendum, quod talis est ordo in esse rerum universi, quod est quaedam res, quae non habet esse, nisi in partium successione, ut motus: et talis secundum se, et primo tempore mensuratur, et solo tempore, quia partes ejus continue moriuntur, et oriuntur cum tempore, et cum partibus ejus. Est autem alia res, quae habet in suo esse partium successionem, ut sunt illae qualitates, et quantitates, in quibus sunt motus alterationis, et augmenti, et retinent partes simul post acquisitionem, necessario tamen periodialiter amittendas per actionem contrariorum in eis: et talia quoad partes successivas per se, sed non primo, mensurantur solo tempore. Inquantum tamen tales qualitates, et quantitates simul habent illas partes in esse, non mensurantur proprie tempore, sed quodammodo aevo, tempore tamen inquantum partes, quae simul sunt, necesse habent periodialiter quandoque suum esse amittere; et sic duobus modis mensurantur tempore tales partes, uno modo aevo.
Et est advertendum, quod cum dico, quod partes simul existentes mensurantur tempore, inquantum necesse habent aliquando periodialiter desinere esse, quod tunc tempore mensurantur per accidens, inquantum scilicet quies, et quiescentia, quae apta nata sunt moveri, dum tamen non moventur, dicuntur tempore mensurari, et esse, sive quiescere in tempore. Cum enim quaelibet res naturalis per influxum corporum caelestium generetur, non solum Solis, sed etiam stellarum errantium, seu erraticarum, quarum influxus facit ad rerum generationem; quamvis ad hoc faciat maxime virtus Solis, ut dicitur circa flnen de Generatione, et per recessum, vel subtractionem influxus, qui erat causa generationis, fit corruptio, et per contrarios aspectus aliarum . stellarum. Periodus enim vocatur illa aetas, vel mensura, secundum quam quaelibet res generabilis, et corruptibil s nata est durare naturaliter, et non plus. Sicut videmus, quod periodus aliquarum rerum non est nisi unus annus, aliarum unus mensis, aliarum dies unus, ut illius piscis, qui vocatur ephemeron, cujus generatio quoad totam speciem, et omnia individua ejus perficitur in una die artificiali, et respectu ejus corrumpitur in nocte artificiali, ut in eodem die naturali, in quo piscis ille oritur, in eodem moritur.