QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Substantiam Angelorum juxta communem opinionem, ait aevo mensurari, operationes vero, seu intellectiones eorum mensurari tempore, aliquorum refert esse sententiam, quam licet aperte non probet, non tamen impugnat. Ea est sancti Thomae, Henrici, et aliorum, quorum fundamenta, et rationes late refert in 2. distinct. 2. quaest. 4. num. 2. et latissime refellit probans multis argumentis intellectiones Angelorum aevo mensurari dumtaxat. Quod autem hic, et sub numerum 23. asserit esse rerum generabilium, et corruptibilium, sive substantiales sint, sive accidentales, prout habet omnes suas partes simul, licet eas successive per motum acquisierit, et necessario sint corrumpendae aevo mensurari. Sed loco citato in secundum num. 9. et sequentibus videtur magis inclinare in illam sententiam, quae asserit istud esse mensurari tempore: et mox proponit modum utramque opinionem defendendi.
Ita quod non dicimus proprie tempore mensurari, nisi illa, quae succedunt secundum partes juxta successionem temporis, partium et motus, quae solummodo per se, quamvis non primo, dicuntur tempore mensurari. Unde non solum substantiae spirituales, et corpora caelestia, sed etiam esse generabilium, et corruptibilium, sive sit substantia, sive sit accidens (quamvis, ut dixi, non ita proprie accidens, sicut substantia) talia inquantum esse suum habent simul, aevo dicuntur mensurari.
Unde et propter hoc dicunt aliqui, quod aevum est diversum, ut mensurat substantias spirituales, et corpora caelestia, et esse rerum generabilium, quod tamen totum est simul, eo quod esse substantiarum spiritualium quia non habent, ut dicunt, formam in materia, vel saltem non in materia corporali, ideo minus tendunt ad non esse, quam corpora caelestia. Et ideo quia non habent formam in potentia materiae corporalis, minus tendunt ad non esse, quam generabilia. Et illa ut habent totum esse simul, minus tendunt ad non esse, quam partes accidentium, quae per motum acquiruntur, et corrumpuntur. Et partes talium accidentium, quae successive acquiruntur, et corrumpuntur, magis tendunt ad non esse, ut sunt partes motus, quae simul non possunt esse, sed continue oriuntur, et moriuntur. Et ideo quia partes motus semper tendunt ad non esse, ideo nullo modo aevo mensurantur. Et sic dicunt, quod sunt quinque modi aevi secundum praedicta aevo mensurata, scilicet, substantia, Angeli, caeli, esse corporalis rei, esse accidentis, ut est simul.
Ex praedictis patet, quod cum mensura varietur secundum variationem mensurati, mensurata autem inquantum durabilia si considerentur secundum esse, aut solo aevo mensurantur, ut substantiae spirituales, et corpora caelestia, aut quodammodo aevo, quodammodo tempore, ut dictum est de esse rerum generabilium, et aliquorum accidentium, quod totum est simul. Si vero considerentur secundum motum, vel actiones, aut solo tempore mensurantur, ut corpora caelestia, et illa quae moventur motu locali, vel augmentationis, aut alterationis secundum qualitates generabiles, aut tempore discreto, sicut dicitur de motibus affectionum, et cognitionum Angelorum. Ideo accipiendo tempus large ad continuum, et discretum, patet quod creaturarum omnium non sunt nisi duo genera mensurarum.
Quod sint solum duae mensurae ostenditur sic: Sicut se habet tempus ad temporalia, sic aevum ad aeviterna; sed non est nisi unum tempus temporalium: ergo nec est nisi unum aevum aeviternorum. Cum igitur aevum, et tempus sint duae mensurae omnium, et omne creatum sit tale, vel tale, erunt tantum duae mensurae.
Item, sicut quae sunt simul loco, non habent nisi unum locum numero, sic quae sunt simul tempore, vel duratione, non habent nisi unum tempus, sive, durationem unam numero: sed omnia, quae sic coexistunt tempore, vel aevo, sunt simul tempore, et aevo: ergo si temporalia non habent nisi unum tempus numero, nec aeviterna, nisi unum aevum numero.
Quod autem sint tot, quot durabilia, videtur; quia quot modis dicitur unum relativorum, tot reliquum; sed mensura et mensuratum, duratio et durabile, sunt hujusmodi: ergo, etc.
Item, sicut non est nisi unicum tempus omnium temporalium, cum sit accidens, non habebit nisi unum subjectum numero: et illud necessario erit tale, quod per suum tempus sit aptum natum mensurare, et continere omnia temporalia, sicut mensurans continet omnia mensurata sua, et sicut etiam locans, tale autem videtur solum mobile primum. Sed in affectibus Angelicis est tempus, et id nullo modo subjectum motui primi mobilis, nec contineri, nec mensurari potest ab illo: ergo non erit solum unum tempus omnium temporalium.
Item, omne quod sequitur formam, multiplicatur secundum multiplicationem formae; sed aevum est propria passio sequens formam aeviternorum, nam sicut materia est causa variationis, sic forma est causa invariationis, et consummationis: sed in aeviternis, et aliis plurificantur formae, sicut res: ergo sunt ibi plura numero aeva.
Item, quod sit una sola mensura omnium durabilium, sic patet: 10. Metaph. dicitur: In quolibet genere est reperire unum primum omnium simplicissimum, quod est mensura omnium aliorum; sed substantiae creatae sunt in uno genere: ergo habent unam substantiam, quae est mensura omnium substantiarum, et ita est in omni genere durabilium, et durationum.
Ista quaestio duos potest habere intellectus. Unus est, utrum sint duae mensurae numero solum, ita quod non est aliud quaerere, nisi utrum sit unum tempus numero omnium temporalium, et unum aevum omnium aeviternorum. Alius intellectus est, utrum sint duae mensurae specie differentes omnium durabilium creatorum, sive quaelibet illarum habeat plura individua, sive non: et isto ultimo modo quaestionem accipimus, et quatenus mensura universaliter totam istam materiam comprehendit.