DILUCIDISSIMA EXPOSITIO ET QUAESTIONES IN OCTO LIBROS PHYSICORUM ARISTOTELIS
QUAESTIO IV Utrum locus sit aequalis locato
QUAESTIO V Utrum aqua sit locus naturalis terrae
QUAESTIO VII Utrum omne ens sit in loco
QUAESTIO XII Utrum in vacuo, si esset, posset fieri motus
QUAESTIO XVI Utrum tempus sit motus caeli
QUAESTIO XVIII Ultum omne ens sit in tempore
QUAESTIO I Utrum ad substantiam sit motus
QUAESTIO III Utrum in quantitate sit motus
QUAESTIO VII Utrum quies contrarietur motui
QUAESTIO VI Utrum in instanti possit flerimolus
QUAESTIO VII Utrum indivisibile moveri possit
QUAESTIO I Utrum omne quod movetur, moveatur ab alio
(a) Divisio quam praemitti, habet duo membra. Nota, quod haec divisio habet sex membra, vel septem, juxta septem opiniones antiquoium de motu. Prima opinio fuit. quod omnia semper quiescunt, quod fuit placitum Zenonis cum Parmenide, et Melisso ; et haec opinio e?t contra sensum. Secunda opinio fuit, quod omnia semper moventur, sicut dixit Heraclitus,quae est etiam contra sensum ; et istae duae opiniones contraria simpliciter affirmant,?m ex parte subjecti universalis, quam ratione modi praedictiti semper. Tertia opinio est, quod omnia quandoque moventur, et quandoque quiescunt, quae fuit opinio Anaxagorae et Empedoclis, ut visum est supra. Et isti duo modi sunt subcontrarii, ratione modificationis praedicati aliquando, sed contrarii ex parte subiecti, omnia. Quarta opinio est, quod omnium rerum quaedam semper quiescunt, et quaedam semper moventur, sicut dixit Pythagoras et post Epicurus, ut refert Albertus. Quinta opinio est,quod quaedam non omnia quandoque moventur, et quandoque quiescunt. Sexta opinio est, quod quaedam quiescunt semper, et alia moventur quandoque, et quandoque quiescunt. Septima opinio est, quod inveniun ur in entium diversitate tres modi simul,scilicet quod quaedam moventur semper, et quaedam quiescunt semper, et quaedam quiescunt quandoque, et moventur quandoque ; et de hac in praecedentibus, et sequentibus est principalis intentio.
( ) Imo etiam contradicit cuilibet, etc. Nota, quod non solum Physicus naturam motus speculatur, verum et Metaphysicus de altissimis ejus causis et principiis, sed et moralis Philosophia, et Rhetorica de actionibus docet, quae in motu consistunt, de quibus et Dialectica ratiocinatur , quin etiam et Mechanicae artes motuum sunt directivae, ut ars extruendarum navium, et nautica motum navis considerant,et equestris motum equi. Adde quod et Mathematicus qui abstrahit a motu, nbnnullam ejus imaginationem habet dum ait a quolibet in quodlibet punctum lineam duci. Qui ergo motum aufert, omnes vult scientias, et artes de medio sublatas. ( ) Ita dicentes omnna moveri. Nola, quod Niphus Heracliti opinionem defensare contendit, dicens Aristotelem hic nihil aliud condemnare, quam quod omnia per se semper moveantur ; quod autem a se, vel extrinsecus omnia sint in perpetuo motu, id (inquit) Aristoteles non negat. Caeterum quomodo sustineri possit omnia continue moveri, optime docet Scoius in quaest. 4. vide eum.