QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Fuit igitur aliquorum opinio, quod realiter tot essent tempora, quot sunt motus, sive quot sunt per tempus mensurata; et quod tempus nullam habet unitatem, nisi unitatem intentionis, quam ei dat intellectus, quemadmodum dicimus, quod homines sunt realiter diversi; sed unitatem hominis, ut dicit quid universale, format sibi intellectus, quia universale sub ratione unitatis non est nisi in intellectu. Sicut enim si duae lineae, vel duo corpora omnino aequalia inter se essent, intellectus statim imaginaretur eis unam mensuram communem, et unum communem locum, quamvis etiam non essent sub exteriori locante: sic duobus durabilibus, vel duabus eorum durationibus sibi coexistentibus, intellectus imaginatur unam communem durationem. Et hoc maxime, quia cum tempus sit mensura durationis rei, quae est dimensio quasi in longum, duo durabilia simul protensa non faciunt aliquod majus: et ideo quantum ad reputationem, et acceptionem intellectus, non reputantur nisi pro uno durabili, quamvis realiter sint duo durabilia. Sicut duo corpora inter se ex natura sua sunt duo realiter, quamvis ab intellectu, ut una quantitas, vel una dimensio accipiantur: in numeratione enim longitudinis temporum, non valent plus duae, quam una. Moti autem sunt praedicti Doctores ad hoc dicendum triplici ratione. Prima ex parte subjecti sic: quia cum determinatum sit in quadam praecedenti quaestione , et communis sit opinio, quod saltem per accidens ad pluralitatem subjectorum sequitur plurificatio propriorum accidentium, et passionum: quia omne accidens contrahit unitatem numeralem a subjecto suo, sicut etiam esse, vel existentiae, et non e contrario. Unde sicut substantia ex naturali ordine praeexigitur ad existentiam accidentis, sic ejus unitas ad unitatem accidentis. Unde secundum hoc ad unitatem numeralem accidentis non sufficit ponere plura subjecta, quae non essent aliter unum, nisi quia subsunt eidem accidenti, vel unitati conceptus mentis.
Sicut etiam aliqui dicunt, quod omnes motus simul existentes, et per modum linearum fluentes in longum, habent rationem unius subjecti respectu temporis, et ab omnibus talibus motibus, ut uniformiter fluentibus dicunt haberi unitatem: quia omnes motus sic accepti habent rationem unius durationis, et unius durabilis, scilicet in longum. Sicut ergo infinitae lineae simul esse possunt ex illa parte, qua dimensione carent, scilicet a parte latitudinis, (nec enim ut mensurantur in longum, ponuntur in numerum; sed eadem mensura, et simul, vel simili mensurantur) ita motus omnes, qui fluunt per modum linearum in longum, simul sunt respectu ejusdem unius temporis: et quia tempus mensurat omnes motus secundum quod sunt simul, ideo omnes habent rationem unitatis respectu temporis.
Haec tamen unitas ficta, non realis, ad unitatem veram et realem accidentis, de qua quaerimus, non sufficit. Primo, secundum modum istum, omne accidens posset poni in pluribus, imo in infinitis subjectis: et sic subjectum traheret unitatem ab accidente, non e contrario.
Secundo, quia secundum hoc cum ab eodem res habeat unitatem et entitatem, si tempus est sic unum secundum conceptum mentis, non habet unitatem, nec per consequens entitatem, nisi solum in anima, et sic est accidens pure Mathematicum, non naturale, quod est falsum.
Tertio, quia tunc unum accidens verum, et reale informaret diversa subjecta naturaliter non unita: propter quod dicunt isti, quod quot sunt durabilia, tot sunt durationis subjecta: tum, quia duratio unicuique ex hoc solum convenit, quod est durabile; seu quia existentia habet in se prius et posterius, sive per ejusdem continuationem, sive per successionem, et mutationem variarum formarum, sicut est in motu. Non enim duratio per aliquam causam potest alicui durabili per se soli convenire, etiam primo mobili: tum, quia quocumque durabili ablato, omne durabile manens habebit vere durationem, sicut si illa non essent ablata: et hoc esset impossibile, si duratio, seu tempus non maneret sufficienter in quolibet durabili, sive mensurato, sicut in proprio mensurato. Unde amoto motu primi mobilis, vel quocumque alio, existente quocumque alio motu, existeret tempus primi mobilis: sicut amoto motu primi mobilis existere posset alius motus, ut dicit Augustinus 11. Confess. cap. 23. quod cessante motu primi mobilis moveretur rota figuli. Tum, quia nulli durationi potest dari unum primum subjectum, ita quod in illo solo sit sicut in subjecto, et non in aliis durabilibus, cum eadem ratio durabilitatis insit essentialiter omnibus durabilibus.
Secundo, hoc idem arguunt ex parte durationis sic; omnis mensura habet quantitatem aliquam aliam a quantitate mensurati; sicut enim nihil mensurat nisi quantitas, sic nihil mensuratur nisi quantum: quia tunc res dicitur mensurari, quando ejus quantitas per aliam quantitatem nobiliorem, quanta sit, discernitur. Non enim pannus per ulnam mensurari posset de se, et per se, nisi aliquam quantitatem haberet. Si igitur tempus mensurat aliqua, in quibus non est tanquam in subjecto, oportet necessario, quod praeter ipsum tempus mensurans detur in praedictis mensuratis a tempore aliqua alia quantitas, alia numero a tempore mensurante, consimilis tamen ipsi, quia aliter non posset mensurari ab eo, sicut de locante, et loco videmus.
Tertio, ex parte durationis arguitur sic: Quaelibet res sicut habet esse et existere proprium, sic habet propriam durationem: non enim aliud vocamus durationem, quam permanentiam, et continuationem propriae existentiae; sive hoc fiat per continuam generationem propriarum partium, sicut est in motu; sive per partium earumdem continuationem, ut est in permanentibus: ergo cum quilibet motus habeat propriam existentiam ab eo distinctam, habebit propriam durationem, et durationis mensuram, quae est tempus, et sic ponunt isti tot esse tempora, quot motus.
Aliorum est opinio, quod omnium temporalium est unum tempus pro mensura; sed cum tempus sit accidens, accidens autem habeat uni tatem a subjecto, diversimode assignant subjectum temporis. Dicunt enim aliqui, quod prima materia est causa omnis mutationis et variationis in rebus, et ex potentialitate materiae surgit in rebus mutatio: et quia materia prima est eadem in omnibus mutationibus, ideo ab unitate materiae primae tempus dicitur unum.
Sed contra hanc opinionem arguunt alii; primo sic: Constat quod materia prima non est una in omnibus, rebus materialibus unitate reali, et signata, qualem unitatem quaerimus in tempore; sed si est una in materialibus, est una unitate cujusdam universalitatis et rationis, quia eadem est ratio materiae hujus et illius: sicut eadem est ratio istius hominis et omnium hominum, non tamen reali unitate omnes homines sunt unus homo. Non ergo tempus, cum sit accidens reale, potest esse unum ab unitate materiae, nisi unitate intentionali, quae est solum in anima, qualem non quaerimus nunc in tempore.
Item, tempus per se mensura est motus, et variationis actualis, non autem potentialis, nisi per accidens, et per comparationem ad motum: nam dicitur res quievisse, quia motum est caelum, vel tantum fuit illud mobile motum: actus autem motus et variationis in materia non est unus, imo multiplex; non ergo tempus est unum ab unitate primae materiae.
Tertio sic: tempus est numerus, ergo de ratione sua respicit aliquam multitudinem numeratam: in materiam autem primam secundum suam essentiam non cadit numerus, sed solum in esse; secundum vero suum esse non est eadem materia omnium: ergo nec tempus est omnium unum ab ejus unitate.
Aliqui autem istam positionem improbant in eo, quod subjectum temporis inquirunt per naturam mutationis, vel variationis, dicunt enim quod quies non solum per accidens, sed etiam per se tempore mensuratur. Unde dicunt, quod non est bene dictum quod temporalia dum sunt in quiete, per accidens sunt in tempore, eo quod quies est privatio motus: et ita non videtur ei competere duratio per se, sicut nec esse. Hoc, inquam, dicunt non esse verum, quia manentia, sive perseverantia formae per motum introductae, qua haec quies nominatur, plus habet de entitate essendi, et verae existentiae, quam motus, ut manere, sive stare in centro, perfectiorem dicit actum gravitatis, quam motus ad centrum, quia finalem. Si etiam esse aeviternorum in sua continuatione, et non solum in suis operationibus habet veram successionem, non minus habebit de unitate essendi, quam res temporales habeant in suo esse: quia in sua permanentia et continuitate habebit veram successionem, et non solum in suis transmutationibus. Aut igitur successio suae continuationis est per se in tempore, sive est tempus, aut est in aevo. Amoto etiam omni motu, plus dicimus stetisse eum, qui stetit in uno loco tota die, quam illum, qui stetit una hora: ergo ipsa statura, sive quies, habet veram entitatem, et veram pluralitatem partium, alias statio diurna non esset major realiter statione unius horae.
Nec potest dici, quod temporalia nullum actum habent, nisi in continua transitione: quia negare quietem in rebus naturalibus temporalibus, est contra sensum.
Dicunt autem isti, quod Aristoteles coactus fuit ponere quietem per accidens in tempore, et per se, quia posuit motum esse proprium subjectum temporis, et non ipsum esse actuale, sive existentiae sub permanentia, vel continuatione, seu duratione.
Sed potest istis dici, quod unitas temporis, neque ex parte motus, nec quies aliqua inquantum quies, dicit privationem motus in re, quae apta nata est moveri: nec dicit majoritatem, vel minoritatem, vel partium pluralitatem: nec quies diurna est major quam illa, quae est in una hora, nisi per comparationem ad motum. Dicimus enim quietem diurnam majorem, quam
Tom IV.
est unius horae; vel quia res, quae quievit una die, plus potuit in illo moveri, quam res, quae quievit una hora, et sic semper secundum doctrinam Aristotelis 4. Physic. text. Com. 118. quies mensuratur per comparationem ad motum. Quod autem dicit, quod plus habet de entitate, quam motus; et quod manentia rerum temporalium sit quies post introductionem formae, ut mensuratur, et vere habet durationem, dico quod aequivocatur. Nam quies proprie accepta, non est nisi privatio motus, de quo dixi quod tempore mensuratur: quies autem ut dicit inesse rei generali, sive temporali, quo privatur ipse motus generationis, non est privatio, sed est idem, quod manentia illius esse, quae non est alia res ab ipso esse rei generabilis. De ipso autem esse manenti, et quieto rei generabilis, dixi in praecedenti quaestione , quod motus rei per se, et primo tempore mensuratur; non autem ipsa mobilia, nisi inquantum talis transsumptio aliquid abjicit ab eis, vel aliquid adjicit, quae adjectio, vel abjectio, sit successive aliquid abjiciendo, et contrarium adjiciendo, vel totum sit simul. Primo modo quantitatis et qualitatis fiunt motus, a quibus per se tempore mensurantur, sed non primo: verbi gratia, cum albedo continue generatur motu augmenti secundum intensionem, inquantum per partes motus continue acquiruntur partes albedinis, album et albedo per se, licet non primo, tempore mensurantur. Secundo modo esse rei substantiale, quod dicta positio vocat quietem, sive esse in quiete, quod mutatione generationis simul secundum aliquorum opinionem acquiritur, et mutatione corruptionis corrumpitur in fine motus, augmenti vel alterationis, tempore mensuratur, inquantum scilicet periodo temporali determinatur, et clauditur.
Item, quia per alterationem, quae fit in eo per qualitates imprimentes, necesse est, tale esse in fine corrumpi: ita quod esse talium rerum generabilium, et corruptibilium dupliciter considerari possit, inquantum inter generationem et corruptionem manent eadem numero in toto suo esse substantiali sine adjectione et abjectione, et sic tempore non mensurantur, sed aevo. Cujus contrarium dicit praedicta positio, concedens quod talis quies, sive esse in quiete, tempore mensuretur. Alio modo consideratur esse substantiale, inquantum ab instanti quo est generatum, continue currit secundum periodum sibi debitam, aut sub motu alterationis secundum qualitates ipsum alterantes, per quarum alterationem necesse est in fine corrumpi: et sic tale esse per se, sed non primo, tempore mensuratur; minus tamen, quam accidens, in quorum esse fit continua adjectio et abjectio secundum partes juxta partes temporis et motus, quae dupliciter possunt considerari. Uno modo, accipiendo ad partes continue adjectas, vel abjectas; alio modo, accipiendo ad partes ut simul sunt post adiectionem, seu generationem eorum. Primo modo proprie tempore mensurantur, et per se,
sed non primo: primo enim, et per se solus motus tempore mensuratur; secundo autem modo, non mensurantur tempore, quia secundum illas partes simul habitas inquantum ejus, habent esse stans, quietum et fixum, et talia inquantum talia, aevo mensurantur, minus tamen, quam esse substantiale rei, sicut minus est quietum, etminus fixum.
Est et alia opinio circa temporis unitatem, quod est unum per naturam, qua est numerus, tempus enim est numerus motus. Sicut ergo idem est numerus, quo numerantur decem homines, et decem canes, ut dicitur in 4. Physic. text, comm. 134. sic est unum tempus, quo numerantur omnes motus.
Sed istam positionem reprobat Commentator 4. Physic. text. 134. et arguit sic: unitas enim numeri qua decem homines, et decem canes numerantur, est unitas numeri Mathematici, et quaedam unitas intellectualis, sive intentionis tempus autem est accidens naturale, non Mathematicum.
Item, Mathematica numerantur, et multiplicantur secundum esse quod habent in naturalibus; quamvis enim ratio lineae ut lineae, sit eadem in omni linea, non tamen est eadem linea de cupro et ferro i tempus autem semper est cum motu intrinsece, nec ratio temporis est magis abstracta, quam ratio motus: ratio tamen lineae est majoris abstractionis, quam lignum, vel ferrum. Nec sic se habent tempus et motus, sicut linea in generali, et ideo sive sit quid materiale, sive Mathematicum, cum semper sit cum motu, videtur quod sicut et motus multiplicetur.
Ideo est communis opinio philosophantium, Aristotelis, et sui Commentatoris, et communiter omnium, quod tempus est unum numero omnium, quae tempore mensurantur: et quia tempus est accidens, accidens autem saltem per accidens, ut supra dixi, hahet unitatem a subjecto.
Item, dicunt, quod subjectum temporis est motus primi mobilis, sive primum mobile mediante suo motu: unde dicunt quod tempus aliter comparatur ad istum motum, aliter autem ad alios motus. Ad motum autem primi mobilis comparatur, non solum ut mensura ad mensuratum, quemadmodum solum comparatur ad alios motus, sed etiam ut accidens ad suum subjectum, quod ponitur in ejus definitione cum dicitur: Tempus est nu merus motus, secundum prius, et poste rius, motus enim ille intelligitur de motu primi mobilis D quamvis enim tempus mensuret omnes motus, hoc non facit primo et per se, sed per motum primi mobilis.
Hanc autem positionem aliqui declarant sic: Illud vocatur mensura alicujus, per quod anima potest certificari de quantitate alterius rei: unde cannam vocamus panni mensuram, quia anima certificatur de quantitate panni, comparando ipsum ad cannam, certitudo autem habetur de re per cannam. Ratio ergo mensurae respectu mensurati importat causalitatem. Causa autem simplicior est causato, quia videmus quod ea, quae uniuntur in causa, multiplicantur in causatis: ergo ratio mensurae respectu mensurati importat majorem simplicitatem. Difformitas autem repugnat simplicitati, uniformitas vero consonat cum simplicitate: et ideo ratio mensurae importat uniformitatem respectu mensurati, quae est maxime in motu primi mobilis respectu omnium motuum.
Item, cum una mensura possit certificari anima de pluribus mensuris, sicut per unam ulnam de quantitate multorum pannorum, oportet quod ipsa mensura respectu mensurati babeat rationem universalioris.
Item, per mensuram certificatur anima de mensurato; id autem quo anima certificatur de aliquo, debet sibi esse certius, unde oportet quod mensura respectu mensurati habeat rationem certioris, et cognoscibilioris.
Sic igitur mensura respectu mensurati habet rationem causalitatis, majoris simplicitatis, majoris uniformitatis, majoris universalitatis, et majoris cognoscibilitatis. Cum ergo tempus imponatur ad significandum nomen mensurae respectu motuum, tempus autem non sit aliud, quam continuus motus, patet quod illa sola continuatio motus habet rationem temporis, quae respectu aliorum motuum habet rationem causalitatis, simplicitatis, uniformitatis, universalitatis, et certioris cognoscibilitatis, et haec est solus motus primi mobilis, ille enim motus aliquo modo habet rationem causae respectu aliorum motuum, saltem respectu alterationis in motu generationis et corruptionis. Per motum enim caeli est in hyeme mort ificatio plantarum viventium, et per ejus motum iterum in vere renascuntur. Et ille etiam motus per delationem corporumcaelestium, elongationem scilicet, vel approximationem quae fiunt per motum causat diversas dispositiones in corporibus animalium, et in omnibus generabilibus, et corruptibilibus. Et quia per tales dispositiones in eis generatas, inclinantur animalia ad victum, et potum, et per consequens ad motum localem, sic habent aliquo modo causalitatem respectu motuum localium in rebus inferioribus. Est etiam simplicior, quia per ipsum in minori tempore plus de spatio pertransitur, et ita ille motus est simplicior, qui est velocior: ille autem motus velocior est, qui est uniformior, et magis regularis, semper enim est aequalis velocitatis, et uniformitatis, sed motus inferiores in quadam sui parte sunt velociores, in alia . tardiores. Est etiam ejus quantitas nobis certior, quam alicujus alterius, quia motus caeli ab omnibus cognoscitur. Habet etiam iste motus in suis partibus certiorem distinctionem per intellectum, vel imaginationem, propter mirabilia signa, quae sunt in mobili, cujus est ille motus. Sicut enim in motibus inferioribus ille certius potest distingui per imaginationem in suis partibus, qui est super spatium, ubi sunt multae distinctiones, quam ille in cujus spatio non sunt distinctiones: sicut si in una leuca sint tres lapides, aequaliter inter se distantes, statim dum pervenio ad primum, vel secundum, sciam quantum motus fuit. In illa autem leuca, ubi nulla sunt signa, dum sum in una parte, plane nescio quantum ivi: ita est de motu caeli, quia in caelo sunt multa signa certa, fixa, et apparentia, ideo ille motus, vel diurnus, vel annualis, certius potest ab imaginatione distingui in certas partes, quam quicumque alius motus. Ideo dicitur, quod ille motus habet cognitionem certiorem, quod intelligitur quantum ad distinctionem partium imaginabilem.
Quia igitur conditiones mensurae in sola continuatione primi mobilis inveniuntur respectu omnium motuum, non autem in aliquo alio, ideo dicunt isti, quod sola continuatio, vel duratio illius motus, quae continuo est in illo motu, sicut in subjecto, et habet rationem temporis, inquantum est numerata ab anima secundum prius, et posterius, est causa unitatis temporis, et illum motum respicit tempus, ut subjectum, a quo habet unitatem, et ut mensuratum: alios motus solum respicit ut mensura, non ut subjectum, ideo non multiplicatur per eorum multiplicationem. Non enim oportet quod mensura sit ut in subjecto, in omni eo, quod mensurat; quia mensura tantum est in uno solo subjecto, utpote in ligno, et tamen mensurat omnes pannos. Et hoc expresse dicit Avicenna in 2. lib. suae Philosophiae lib. 2. sufficientiae, cap. 13 Id (inquit) quod mensurat aliud, non debet esse accidens illi, et existere in illo, quia aliquando separatum mensurat id, quod est separatum ab illo
aequalitate, aut aequidislantia. Et post pauca, Nos non probavimus de tempore, nisi quia pendet ex motu, et est affectio ejus, nec de motu, nisi quia omnis motus mensuratur tempore. Et propter has probationes non oportet, ut unumquemque motum comitetur per se tempus proprium, nec oportet ut quidquid mensurat aliquid, sit accidens illi. Ex quibus patet, quod tempus mensurat omnes motus, et non est in aliquo ut in subjecto, nisi in uno, scilicet primi mobilis.
Si objiciatur ex Augustino 11. Confess. cap. 23. quod si cessaret motus primi mobilis, adhuc motus fleret, et ille motus non mensuraretur, nisi tempore: ergo tempus non est in motu primi mobilis velut in subjecto, quia tunc illo cessante cessaret. Dicunt quod cum motus caeli sit causa omnium motuum inferiorum, et cessante causa, cesset effectus, jam nec rota figuli, nec res aliqua inferior posset moveri illo motu cessante, virtute inferiori, sed virtute divina, vel Angeli, et mensuraretur ille motus tempore, non isto, nec simili, sed alterius generis.
Sed ista responsio non valet: quia quamvis motus caeli per approximationem, et elongationem corporum caelestium, sit causa motus generationis, alterationis, et corruptionis, non autem est causa motuum, qui procedunt a voluntate, quales sunt motus artificiales, et motus rotae figuli.
Secundo, quia motus localis a quocumque agente fiat, speciem non variat: ideo motus rotae figuli est ejusdem speciei, et per consequens eamdem habet mensuram,
sive moveatur a pede figuli, sive a virtute Angeli.
Si secundo objiciatur, quod est secundum Aristotelem 4. Physic. text. com. 93. si essent duo mobilia aeque prima, adhuc esset tempus unum, quod esse non posset, si tempus in illo tanquam in subjecto esset: quia, ut ostensum est in alia quaestione , accidens saltem per accidens numeratur ad numerationem subjecti. Dicunt, quod hoc non dicit Aristoteles: sed dicit sic circa principium de tempore, ubi ait, quod tempus non est motus primi mobilis. Prima ratio talis est, pars revolutionis non est re, etc. Secundam ad id ponunt sub istis intelligi amplius: Si plures essent caeli, similiter esset tempus cujuslibet ipsorum motus, quare multa simul tempora. Dicunt isti quod ista littera non dicit, quia si essent duo mobilia aeque prima, adhuc esset tempus unum. Imo Aristoteles dicit contrarium, intendens facere talem rationem; si plures essent caeli, plures essent revolutiones simul, sed non possunt esse plura tempora simul: ergo tempus non est revolutio.
Sed nec ista responsio videtur satisfacere: quia dato quod Aristoteles hoc non dicat, nihilominus nos dicimus, quod Deus potest facere alium mundum, et aliud primum mobile extra istud. Nec tamen videtur possibile esse dari duo tempora simul omnino similia, sicut essent mundi: nam tempus quod mensuraret motum unius, eadem ratione mensuraret motum alterius, sicut canna, vel ulna potest esse aequaliter mensura omnis longitudinis, sive sit in panno, sive in ligno sive in ferro: non ergo satisfacit ista ratio illis duabus rationibus.
Contra autem totalem positionem istam arguunt aliqui sic: Duratio, sive tempus, non convenit alicui per hoc, quod est in aliquo determinata species motus, sed per hoc, quod habet generalem rationem motus secundum prius et posterius cum successione; sed hoc aequaliter convenit omni motui: ergo tempus aequaliter habet omnem motum; ergo non magis est in motu primi mobilis, ut in subjecto, quam in aliis, et sic numerabitur secundum numerum motuum.
Item, Commentator supra 1. Me taphysicae, com. 38. Triplex est, inquit, numerus, scilicet, Mathematicus, forma lis, naturalis: et secundum ipsum solus numerus Mathematicus non numeratur ad numerationem numeratorum: cum ergo tempus non sit numerus Mathematicus, numerabitur ad numerationem numeratorum; ergo tot videntur esse tempora, quot motus.