A summo. Hic prosequitur de ascensione: et circa hoc tria facit. Primo ponit ascensionem debitam.
Secundo ejus terminum. Tertio effectum debitum ponit. Primum, cum dicit, a summo caelo egressio ejus. Naturale est cuilibet rei tendere in locum suum sibi connaturalem. Locus naturalis summus debetur ei qui habet summam naturam.
Christus est natus a patre habens summam naturam: Ephes. 4: qui descendit, ipse est qui et ascendit.
Et ideo dicit, a summo caelo egressio ejus, scilicet per aeternam generationem. Et dicit, a summo, non ex aethereo vel empyreo, vel alio; sed ab esse trinitatis, quia est consubstantialis patri, idem in essentia. Deinde ponit terminum, dicit ergo, et occursus ejus usque ad summum ejus: jo. 16: exivi a patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad patrem.
Sequitur effectus: nec est qui se abscondat a calore ejus: Ephes. 4: dedit dona hominibus. Ibidem: ascendit super omnes caelos, ut adimpleret omnia.
Sol quando est in alto, omnes calefacit.
Sic christus ascendens misit spiritum sanctum discipulis; unde dicit. Nec est qui se abscondat a calore ejus. Spiritus sanctus calefacit: can. 8: lampades ejus lampades ignis. Sed numquid multi non recipiunt calorem ejus? dicendum quod sicut est de sole materiali, ita contingit de spiritu sancto. Multi autem possunt se abscondere, et non recipere calorem solis, sed sol ex parte sua se exhibet omnibus; sic spiritus sanctus effunditur ubique, et petit ab omnibus recipi, nisi aliquis se per malitiam abscondat. Vel non est qui se abscondat etc.: quia licet peccator non recipiat eum, tamen non potest abscondi quin cognoscatur ab eo etc.. Prov. 15: infernus et perditio coram domino.