UTRUM PECCATUM ORIGINALE SIT SUBJECTIVE IN CARNE IRCA. trigesimamprimam distinctionem secundi Sententiarum, quaeritur: Utrum peccatum originale sit subjective in carne. Et arguitur quod sic. Nihil dat quod non habet. Sed caro dat peccatum originale ipsi animae. Igitur habet peccatum originale. Igitur est in carne formaliter et subjective. In oppositum arguitur sic. Secundum Ambrosium, idem est susceptivum vitii et virtutis. Sed caro non est susceptiva virtutis. Igitur nec vitii. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.