QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Diffusissime recitavit opinionem sancti Thomae, et Henrici circa motum Angelorum, circa mensuram operationum eorumdem, et constitutionem, aut explicationem temporis discreti. Multa ait sibi in illorum doctrina displicere, et tempus discretum omnino ablegat. Omnia exacte discutit, et refellit in 2. distinct. 2. quaest. 4. et 11. Vide Suarem tom. 2. Metaph. disp. 50. sect. 7. num. 8.
Haec est positio cum modo suo, quae ponit tempus discretum. In hac autem positione multa ponuntur, quae extra rationem videntur: sicut quod Angelus non est in loco, nisi per operationem, quod est articulus condemnatus Sicut quod potest moveri ab extremo in extremum, quin transeat per medium, et ista longiori per se indigent perscrutatione, et multa talia, quae in ista quaestione includuntur, de quibus non est praesens intentio disputare. Quod autem dicitur, quod applicatio Angeli ad locum fit in uno instanti, et applicatio in alium locum fit in alio instanti, ex quibus tempus discretum componitur, quod mensurat successionem talium applicationum: ad hoc sunt inconvenientia superius inducta multa in ista quaestione. Quod autem dicitur quod quaelibet intellectio mensuratur uno instanti permanente, et durante, absque omnium partialitate partium permanentium, vel successivarum, quoruminstantium sibi invicem succedentium, in se tamen permanentium, successio est tempus discretum. Hoc non videtur habere aliquam rationem. Cum enim, ut dicunt, intellectiones totae sint, et durent in se secundum magis et minus, juxta voluntatem Angeli, nec a se dependeant, nec variationem in se recipiant, non video quare non debeat dici, quod quaelibet intellectio aevo mensuratur: quia dato, quod Deus crearet unum Angelum uno solo die durantem, et post illum alium, alio solo die durantem, et sic quolibet die crearet unum Angelum, et quilibet duraret uno solo die, adhuc illi mensurantur aevo propter identitatem, et simultatem, sive esse, quod tunc esset simul absque successione, quamvis coexisteret parti nostri temporis. Ita vi- detur quod posset dici de intellectionibus, quae sunt simul, et durant, et parti nostri temporis coexistunt.
Aliter dicunt alii dari tempus discretum. Dicunt enim, quod tempus de ratione sua mensura est, habens prius et posterius, et hoc cum successione, sicut ipse motus, cujus est mensura: nunc autem ratio prioris, et posterioris, ut sunt in successione, componunt formaliter naturam temporis. Prius autem et posterius non sunt in motu continuo numerata, nisi in potentia, et ab anima actu, imaginatione, vel intellectus manentis actu, secundum quod in aliquo corpore continuo per imaginationem numeramus partes, ut tres, vel sex palmos. Ex quo patet quod secundum, quod dicit Aristoteles cap. de Tempore; quod anima sit numerans prius, et posterius in motu, ut habeatur perfecta ratio temporis: ut sic, sicut in quadam quaestione dixi , motus componatur ex aliquo, scilicet materiali, quod est ipse motus continuus, et ex aliquo quasi formali, quod est prius, et posterius, ut sunt ab anima numerata, et ita componunt rationem temporis.
Si autem considerentur ratione sui materialis, quod est motus continuus, sic est quantitas continua: si enim in aliquo ligno continuo mensurentur, vel imaginentur decem palmi, si quaeratur de illa mensura decem palmorum, utrum decem palmi illius ligni sint quantitas continua, vel discreta ? Plane patet, quod deberet dici, quod in tali mensura est duo considerare: videlicet ipsos decem palmos, et subjectum, in quo sunt illi decem palmi, quia sunt in uno continuo ligno. Decem ergo palmi formaliter sunt quantitas discreta; sed decem palmi lignei, vel ligni sunt quantitas continua. Sic in proposito de tempore: quia tempus, ut est mensura quaedam ex duobus numeratis, ex priori, et posteriori est quantitas discreta; ut autem est res quaedam numerata, id est, ut est motus continuus, in quo significatur prius, et posterius, est quantitas continua.
Quod autem dictum est, quod prius et posterius, in motu sunt ipsum tempus, a quibus realiter non differt tempus, et motus; nec prius, et posterius in motu, a priori, et posteriori in tempore; et hoc existimo esse verum, sicut supra patuit in quadam quaestione .
Alii autem dicunt, quod tempus, et motus realiter differunt, et prius et posterius in motu, differt a priori, et posteriori in tempore, Et cum dicit Aristoteles, et Commentator , quod prius, et posterius in motu sunt ipsum tempus, respondent quod esse in aliquo est duobus modis: videlicet, ut pars est in toto; vel ut accidens est in subjecto: prius autem, et posterius in motu ut pars in toto, sunt ipse motus, quia sunt ambae partes ejus: prius autem, et posterius in motu non ut accidens in subjecto sunt, nec sunt ipsum totum, nec partes ejus, sed sunt accidentia, et mensurae partium ejus, et per hoc totius motus. Et isto primo modo dicunt, quod intellexit Aristoteles, et Commentator: tamen dicunt, quod tempus est prius, et posterius in motu: et ita dicunt, quod tempus, et motus differunt ut duae res, sicut accidens, et subjectum.
Sed contra hoc multa superius fuerunt dicta: et ad hoc dici potest, quod cum in motu non inveniantur realiter prius, et posterius, nisi illa, quae sunt partes motus; et secundum hanc rationem prioris, et posterioris, illa sunt formata, vel imaginata ab anima: et tunc tempus non est accidens naturale, sed Logicum, et intentionale, sicut universale inquantum universale, quod non est verum.
Ad argumenta, quae volunt concedere, quod sit dare tempus discretum: mensurans actiones Angeli potest responderi, etc. Desunt aliqua.