JOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORUM, THOMISTARUM PRINCIPIS
DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS In Primo Sententiarum
ARTICULUS UNICUS A. - CONCLUSIONES
UTRUM DEUS VERE ET FORMALITER ALIQUID INTELLIGAT iRCA trigesimam quintam distinctionem quaeritur : Utrum Deus vere et formaliter aliquid intelligat. Et arguitur quod non. Intelligere enim est quoddam pati et moveri, ut dicitur, 3. de Anima (t: c. 2); sed Deus non movetur, nec patitur ab aliquo ; igitur nihil intelligit. In oppositum arguitur. Nam dicit Augustinus, 7. de Trinitate (cap. 2; et 6, cap. 4) : Hoc est Deo esse, quod sapienleiu esse. Cum ergo omnis sapiens sit intelligens vere et formaliter, sequitur quod Deus vere et formaliter intelligat aliquid. In hac quaestione erunt duo articuli. Primus erit quaerere quid sit formaliter intelligere. Secundus : an demonstrative probari possit quod intelligere proprie sit in Deo.