QUAESTIONES DISPUTATAE DE RERUM PRINCIPIO SIVE QUAESTIONES UNIVERSALES IN PHILOSOPHIAM
Circa illud, quod primum principium sit finis omnium.
ARTICULUS I. Refertur opinio Avicennae.
ARTICULUS I. Quid sit materia prima?
Quod dicis, quod forma perficiat materias diversorum generum, dico quod non est inconveniens,
ARTICULUS IV. Utrum in omnibus rebus sit una materia?
ARTICULUS I. Variae referuntur sententiae.
ARTICULUS I. Referuntur variae sententiae.
Scholium.
Quae in hoc articulo)tractat Doctor, majori ex parte praemisit in quaest. 19. quae vero hic, et infra num. 17. ait de distinctione attributorum per solam rationem, ita ut ex parte ipsorum attributorum, et essentiae sit dumtaxat fundamentalis, aut materialis ista distinctio, et formalis aut completa per intellectum; quo etiam modo aliqui Scotistae interpretati sunt opinionem communem Scoti de distinctione formali attributorum, volentes eam conciliare cum expositione et opinione Cajetani: de quo vide Fabrum in 1. disp. 19. cap. 3. et disp. 20. cap. 6. Sed vere minime concordari possunt, quae Scotus docet circa hanc distinctionem in 1. distinct. 2. quaest, 7. et distinct. 8. quaest. 4. ubi expresse ait omnem formalem distinctionem relationum et attributorum ab essentia, praecedere ex natura rei omnem operationem intellectus. In hac autem quaestione videtur se referre ad ea, quae dixit ex sententia aliorum, videlicet S. Thomae et Henrici in 1. distinct. 8. quaest. 4. quae conveniunt manifeste cum iis, quae hic dicit circa complementum, aut perfectionem hujusmodi distinctionis per actum intellectus. Et certe in toto hoc discursu eum ex aliorum loqui sententia patet, quod paulo post num. 15. examinet, et refellat aliqua ex iis, quae in hoc discursu continentur.
In Deo vero, ut jam dixi, aeternitas differt abesse divino sola ratione, admodum, quia alia divina attributa, dicuntur differre a divina essentia. Unde sicut a divina bonitate, vel sapientia differt sola ratione ejus immensitas, aut infinitas, cum dicitur, quod divina essentia, vel sapientia est immensa, vel infinita; cum tamen immensitas, et infinitas dicant rationem mensurae in secundo modo praedicto mensurae, sic a divino esse differt sola ratione ejus aeternitas, cum dicitur, Deus est aeternus: cum tamen aeternitas dicat mensuram divini esse secundum tertium modum mensurae, ut jam non sit aliud aeternitas, quam esse divinum conceptum ab intellectu, ut sic durans. Et ista diversitas intervenit inter divinum esse, et aeternitatem solo respectu intellectus concipientis esse Dei, sic et sic durans: sicut dicitur de aliis attributis, quod sunt idem, quod divina essentia, ut sic, vel sic, ab intellectu concepta. Et sic secundum hoc aeternitas hujusmodi habet pro materiali ipsum divinum esse, et rationem recipit formalem ab intellectu concipiente, sicut alias dictum est de divinis attributis. Et dato adhuc quod aevum et tempus non sint accidentia realiter differentia a suis mensuratis (quod forte verum est) sed fuerint realiter idem quod sua mensurata, et rationes formales habeant ab ipsa conceptione; inter ipsa mensurata, ut sic, vel sic durantia, adhuc sunt multae differentiae essentiales, ut visum est, inter aeternitatem, et istas mensuras.
Ex quo igitur in summa patet harum trium differentia mensurarum, jam quodammodo patet, quomodo se habent earum propria mensura, sive propria instantia, scilicet differenter ad ipsas. Non enim potest dici, quod in aeternitate sit instans actu ad principium ejus, sicut dictum est de tempore; nec sit instans principium actu, et terminus in potentia, sicut dictum est de aevo: quia nec re, nec intellectu, nec imaginatione potest habere principium ut aevum: nec potest dici quod sit ibi instans praesens aliud, et aliud semper, ut dictum est de tempore. Propterea patet quod in aeternitate non est instans, sicut in tempore, vel in aevo: nec in aevo est instans aliud, et aliud, sicut in tempore, cum esse rei mensuratae semper sit idem in nullo variatum. Sed instans temporis est indivisibile, tempus divisibile, ideo non sunt idem: instans autem aeternitatis, et ipsa aeternitas, omnino sunt indivisibilia, et coexistunt toti tempori, quod non facit instans temporis.
Ut igitur videatur quomodo instans se habeat ad istas mensuras, est sciendum, quod secundum doctrinam Aristotelis, 4. Physic. text. comment. 103. et 104. quam aliqui sequuntur, sicut tempus est mensura motus, sic instans temporis est mensura ipsius mobilis, quod fertur; non sicut est idem mobile secundum substantiam in toto motu variatum secundum esse, sed inquantum recipit rationem prioris et posterioris. Nunc autem sicut motus est actus ipsius mobilis, inquantum mobile est, ita et actualitas existentiae est actus entis, inquantum existens, sive ut ens existens est. Sicut ergo tempus mensurat motum mobilis, qui est actus mobilis, et instans temporis mensurat esse mobilis, inquantum mobile, sic aliae mensurae mensurant actum rei existentis, qui est esse; et instantia eorum mensurant ipsam rem existentem, in unaquaque mensura mensuretur esse alicujus rei existentis, et ipsi rei existenti respondet pro mensura nunc, sive instans mensurae illius. Et ideo sicut per tempus mensuratur actus mobilis, qui est motus, et ipsum mobile subjectum illius actus per instans, sic per nunc aevi mensuratur ipsa res actu existens, et esse, qui est actus ejus, per aevum mensuratur: et per nunc aeternitatis, mensuratur ipsa res aeterna, vel esse illius rei, qui est actus ejus secundum modum, quo in Deo percipimus quod existat, et quo existit.
Unde si consideremus actum in communi, ut comprehendit motum, qui est actus mobilis, et ipsum esse, quod est actus rei existentis, ponimus, quod sicut se habet actus quilibet ad id, cujus est actus, ita se habet quaelibet duratio ad suum instans. Actus autem ille, qui mensuratur tempore, differt ab eo, cujus est actus, secundum scilicet rem, quia mobile non est motus: et differt secundum rationem successionis, quia mobile non habet subjectum numerorum successivorum, sed permanentium. Et propter hoc eodem modo, quo differt mobile a motu, dicitur ita differre instans temporis, quod mensurat mobile a tempore, quod mensurat motum. Differt primo secundum rem, quia nunc non est tempus, sicut nec mobile est motus: secundo secundum rationem successionis, quia tempus est successivum, non autem instans. Actus autem, qui mensuratur aevo, scilicet ipsum aeviternum, differt ab eo, cujus est actus, non re, sicut alias declaravi, quia esse non est res alia ab essentia, nec successive, ut dicunt aliqui, quia utrumque est sine successione. Sed ita differt instans aevi ab aevo, sicut differt id cujus est actuale esse, ab ipso esse. ae ternitatis vero differt a suo nunc sola ratione, sicut esse divinum, quod mensuratur aeternitate, differt a divina essentia, inquantum aeternitas respicit divinum esse ut nunc aeternitatis quidditatem ipsius ad modum quo unus differt a suo esse, et quidditas Angeli a suo osse.
Quamvis ista differentia aeternitatis, aevi, et temporis ad sua instantia videatur vera sequendo doctrinam Aristotelis, 4. Physicor. text. comm. 103. et 104. dicentis, quod instans est idem in toto tempore secundum substantiam, differens secundum esse: tamen secundum praedicta in praecedentibus quaestionibus, quibus dictum est, quod non est idem instans in toto tempore, in quo est multiplex mutatum esse, non videtur esse vera.
Quod etiam dicitur, quod sicut tempus sequitur, et mensurat motum, et instans mobile, sic aevum, et aeternitas sequuntur et mensurant ipsum esse actuale: nunc autem aevi, et aeternitatis fundatur in eo, cujus est esse: hoc non videtur verum, quia sicut tempus praesupponit verum motum, sic instans temporis fundatur in tempore, et ita instans aevi et aeternitatis fundatur in aevo et aeternitate: esse autem, cujus mensura (ut dicit ista positio) est aevum et aeternitas, fundatur in eo cujus est esse, cujus mensuram dicit esse nunc aevi et aeternitatis.
Praeterea esse est actus entis inquantum ens accipitur pro essentia, et pro illa entitate, de qua est scientia, quale est essentia, et hoc est ens, quod habet existentiam in Deo, per cujus oppositum id dicitur non ens, quod impossibile est esse, cujus esse non est actus. Si ergo aevum et aeternitas sunt mensura ipsius esse rei aeviternae et aeternae; nunc autem aevi, est mensura ipsius esse rei aeviternae: nunc etiam aeternitatis rei, cujus est esse, sequitur, quod aevum et aeternitas sunt mensura actus existentiae, et earum nunc mensurant essentiam. Quod dico falsum est, quia essentiae, inquantum essentia, nulla debetur mensura durationis, sed solum ipsi esse actuali.
Secundo videtur dicendum, quod instans aeternitatis, et aeternitas Dei, sunt idem re, et aequalis ambitus, et unum sit alterum, et dicuntur ad invicem, non tamen instans quod est principium, et finis, vel generationis, vel corruptionis in mutato esse, cum talia non sint in Deo: sed dicitur instans, sicut in tempore dicitur instans ut principium, divinum esse, inquantum correspondet rei spirituali, ut praesentialiter existens dicatur mensura instans aeternitatis: ut secundum hoc aeternitas ut coexistit praesenti instanti temporis, sortiatur nomen instantis, ut nunc coexistit toti tempori, claudens omnes differentias temporis, dicatur esse instans.
Et si dicas, quod secundum hoc nos concipimus in aeternitate diversa instantia fluxibilia, et transeuntia, ex quo instans accipitur in ea per correspondentiam ad instans praesens in tempore. Dico, quod sicut divinum esse in unico indivisibili complectitur omnes perfectiones creaturarum, et cum hoc mens concipit illas sub variis rationibus attributas; sic unica mensura divinum esse indivisibile, quod est aeternitas, comprehendit in unico simplici indivisibili omnes differentias, et fluxus temporum. Sed mens nostra comprehendit coexistentiam ejus ad diversas partes temporis, secundum conceptionem diversorum aeviternorum. Quae diversitas est solum in intellectu, non in ipsa aeternitate, sicut alias dictum est de attributis divinis: et isto modo non est inconveniens in divina mensura esse varietatem et fluxibilitatem, sicut non est inconveniens in Deo esse varietatem attributorum.
Nunc autem aevi ab ipso amplius videtur differre, quia non stante simplicitate, sicut aeternitatis, si aevum habet aliquam successionem secundum aliquos (de quo infra videbitur) tunc instans aevi dicitur, quo aeviternum nunc primo habet esse, vel in quo potest amittere suum esse, vel quod est aliud, et aliud in duratione, quae est aevum. Quamvis non sit ita, possumus dicere, quod instans aevi acceptum secundum rationem instantis, est indivisibile et in se, et quantum ad existentiam; ut dicimus, quod instans aevi est, quo aeviternum primo habet esse, vel quo debuit esse, si Deus annihilaret Angelum. Nunc enim primo esse, vel nunc primo non esse non habet rationem indivisibilis, ut coexistit tempori, sed solum instanti temporis: quia accepto nunc praesentis temporis, non est verum dicere, quod Angelus erit creatus, vel erit annihilatus, vel quod in isto nunc temporis habeat primo esse, vel habeat primo non esse,
sed solum fuit verum in illo instanti temporis, cum coexistebat nunc creationis, vel annihilationis. Propter quod nunc primo esse aeviterni, quamvis illud primum esse acquiratur in aevo, inquantum nunc est primo, transit, et est indivisibile in se, et quoad coexistentiam, quia non existit, nisi uni instanti temporis, quod non manet. Et sic quamvis aevum, et nunc aevi sint idem re, si sit mensura omnino simplex, cum aevum accipiatur secundum quod mensurat totam durationem, per quam aeviternum coexistit tempori, vel partibus ejus; instans vero ejus accipitur secundum quod idem aevum concipitur sub ratione indivisibilis, et aevi, et quantum ad coexistentiam, quia sub ratione instantis non coexistit nunc aevi parti temporis, sed solum instanti temporis. Et secundum hoc concipiuntur ab imaginatione diversae rationes diversorum instantium in aevo secundum quod coexistit diversis partibus temporis, quamvis illa instantia sint idem omnino, quod aevum, solum distincta et varia secundum imaginationem. Nec tamen sunt ita eadem cum aevo, sicut instantia aeternitatis cum aeternitate, quia in aeternitate tale quid figurabile non est ex parte ejus, sicut in aevo, ut dicam aeternum nunc primo est, vel nunc primo non est. Instans vero temporis est indivisibile propter aliud, et aliud non discretum actu per propriam receptionem, sed in potentia: tempus vero est divisibile idem semper inquantum ex partibus constitutum, et sic patet primus articulus quaestionis,