PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, ponitur talis Conclusio : Quod in animabus rationalibus sunt diversi fjradus, ejusdem tamen speciei. Hanc conclusionem probat sanctusThomas,2. Sentent., dist. 32, q. 2, art. 3,ubi sic dicit: " De anima et de angelis duplex est opinio. Quidam enim dicunt animam et angelum ex materia et forma compositum, vel ex aliquibus duobus qua? sunt partes essentiae ejus. Et secundum hoc forte posset aliquis modus inveniri, quo assignetur differentia animarum et angelorum, ut sint plures in specie una, etiam ex seipsis : quia unitas speciei erit ex principio formali in ipsis; diversitas autem individuorum erit ex parte materialis principii, et ex ejus diversitate. Et ex hoc posset etiam gradus in ipsis quidam nobilitatis attendi. Et hoc (a) videntur verba Magistri sonare, qui dicit, eo modo in animabus esse differentiam , quo et in angelis est. Sed quia supra dictum est, secundum aliam opinionem, quod anima et angelus sunt naturae simplices (6), et non est in eis compositio nisi ex esse et quod est, ideo oportet quod quaecumque ditferentia in eis est ex seipsis, (y) sit formalis differentia, et speciei diversitatem inducens, et propter hoc etiam dictum est quod in angelis tot sunt species quot individua. Et ideo non est possibile utdifferentiaanimarum ponatur ad modum illum quo distinguuntur gradus in natura angelica; cum omnes animae rationales unius speciei sint, et solo numero differant: omnis autem talis diversitas ex materia causatur. Et ideo, cum anima non habeat materiam partem sui, oportet quod diversitas et distinctio gradus in animabus causetur ex diversitute corporis, ut quanto corpus melius complexionatum fuerit, nobiliorem animam sortiatur; cum omne quod recipitur ab alio, per modum recipientis sit receptum (a). Et hoc quidem duplici signo patet. Primo, ex his quae diversi generis sunt, quorum unumquodque invenitur tanto nobilius genus animae participare, quanto corpus ejus ad nobilius genus complexionis pertingit, ut in hominibus, et brutis, et plantis apparet; unde, etiam in his quae sunt unius generis, ex hoc continget diversitas animarum, quod est in corporibus diversitas. Hoc etiam apparet ex signo boni intellectus, ut ostendit Philosophus, 2. de Anima (t. c. 94), dicens eos qui sunt boni tactus et molles carne, aptos niente esse; bonitas autem tactus ex aequalitate complexionis contingit : quia oportet ut instrumentum tactus inter contraria tangibilia sit medium, et quanto magis pervenit ad medium, tanto melior erit tactus. Unde patet quod ex diversitate corporis, animarum diversitas resultat. "
Haec ille. Item, 1. Sentent., dist. 8, q. 5, art. 2, in solu-tionesexti,sicdicit:"Quamvisindividuatioanimarum dependeat a corpore quantum ad suum principium, non tamen quantum ad suum finem, ita quod cessantibus corporibus cesset individuato animarum. Cujus ratio est, quia, cum omnis perfectio infundatur materia; secundum capacitatem suam , natura animae infunditurdiversis corporibus non secundum eamdem nobilitatem et puritatem. Unde in unoquo-que corpore habebit esse terminatum secundum mensuram corporis. Hoc autem esse terminatum, quamvis acquiratur animae in corpore, non tamen ex corpore, nec per dependentiam ad corpus. Unde, remotis corporibus, adhuc remanebit unicuiqiie animae esse suum terminatum, secundum affectiones vel dispositiones quae consecute sunt ipsam, prout fuit perfectio talis corporis, etc. "
Haec ille. Item, 1 p., q. 85, art. 7 : " Quanto, inquit, corpus est melius dispositum, tanto meliorem sortitur animam. Quod manifeste apparet in his quae sunt secundum speciem diversa. Cujus ratio est, quia actus et forma recipitur in materia secundum materia? capacitatem. Unde etiam cum in hominibus quidam habeant corpus melius dispositum, sortiuntur animam majoris virtutis in intelligendo. Unde dicitur in 2. de Anima (t. c. 94), quod molles carne, bene aptos mente videmus. "
Haec ille. Ex quibus potest talis ratio colligi. Formae naturaliter proportionate suis susceptivis, secundum inaequalitatem susceptivorum habent inaequalitatem inter se. Sed animae humana; sunt hujusmodi formae naturaliter suis susceptivis proportionate, et recipiuntur in susceptivis inaequalibus, et inaequaliter dispositis. Igitur, etc. Et in hoc primus articulus terminatur. (a) receptum. - receptivum Pr.