DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM CORPUS GLORIOSUM PER DOTEM SUBTILITATIS POSSIT ESSE IN EODEM LOCO SIMUL CUM ALIO CORPORE ULTERius, circa quadragesimamquartam distinctionem, quaeritur : Utrum corpus gloriosum per dotem subtilitatis possit esse in eodem loco simul cum alio corpore. Et arguitur quod sic. Quia, ut dicitur, Philipp. 3, (v. 21) : Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Sed corpus Christi potuit simul esse cum alio corpore in eodem loco, ut patet per hoc quod post resurrectionem intravit ad discipulos januis clausis, ut dicitur, Johan. 20 (v. 26). Ergo etiam corpora gloriosa ratione subtilitatis poterunt esse cum aliis corporibus non gloriosis simul in eodem loco. In oppositum arguitur. Quia dicit Boetius, in libro de Trinitate (cire, princip.) : In numero differentiam varietas accidentium facit. Nam tres homines neque genere, neque specie, sed suis accidentibus distant. Nam si vel omnino cuncta ab his accidentia separamus, tamen locus est cunctis diversus, quem unum fingere nullo modo possumus. Ergo, si ponantur duo corpora in eodem loco, erunt unum corpus numero. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, objectiones. In tertio, solutiones.