DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
UTRUM ANIMA SEPARATA POSSIT PATI AB IGNE CORPOREO ULTERius, circa distinctionem quadragesi-mamquartam, quaeritur : Utrum anima separata possit pati ab igne corporeo. Et arguitur quod non. Quia omne quod patitur, recipit aliquid ab agente. Si ergo anima patiatur ab igne corporeo, oportet quod aliquid ab eo recipiat. Sed omne quod recipitur in aliquo, est in eo per modum recipientis. Ergo quod recipitur ab igne in anima, non est in ea (6) materialiter, sed spiritualiter. Sed formae rerum in anima spiritualiter exsistentes, sunt perfectiones illius. Ergo, si ponatur quod anima patiatur ab igne corporeo, hoc non erit in ejus poenam, sed magis in ejus perfectionem. In oppositum arguitur. Quia eadem ratio est de animabus separatis et de omnibus quod ab igne pati possint. Sed omnes ab igne corporeo patiuntur, cum puniantur ab illo igne a quo corpora damnatorum post resurrectionem patientur, quem oportet esse corporeum. Ergo animae separatae ab igne corporeo pali possunt. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo, obiectiones. In tertio, solutiones.