UTROM RATIO BONI SIT PROPRIE ABSOLUTA mcA trigesimamquartam distinctionem secundi Sentent., quaeritur : Utrum ratio boni sit proprie absoluta. Et arguitur quod sic. Quia nulla relatio dicit formaliter perfectionem. Sed bonum videtur formaliter importare perfectionem; quia unumquodque in tantum est bonum inquantum est perfectum. Igitur bonum non dicit formaliter relationem, sed aliquid absolutum. In oppositum arguitur sic. Quia bonum et conveniens videntur importare idem formaliter. Sed conveniens dicit formaliter relationem. Igituret bonum. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio responsiones.