DEFENSIONES THEOLOGIAE DIVI THOMAE AQUINATIS IN Quartum SENTENTIARUM
EXPLICIT TABULA SEXTI VOLUMINIS DEFENSIONUM JOHANNIS CAPREOLI
ARTICULUS II. ponuntur objectiones
ARTICULUS 11. PONUNTUR OBJECTIONES
DISTINCTIONES XXVI, XXVII, XXVIII, XXIX.
DISTINCTIONES XXX, XXXI, XXXII.
DISTINCTIO XXXllI, ET NOVEM SEQUENTES
ARTICULUS I. PONUNTUR CONCLUSIONES
PONUNTUR CONCLUSIONES Quantum ad primum articulum, sit Prima conclusio : Quod beati vident In Verbo orationes vocales eis directas. Secunda est quod beati vident in Verbo devotiones mentales eorum qui eis afficiuntur, et cogitationes. Has duas conclusiones ponit sanctus Thomas, prasenti distinctione, q. 3, art. 1, ubi sic dicit: " Divina essentia est sufficiens medium cognoscendi omnia. Quod patet ex hoc quod Deus, videndo essentiam suam, omnia intuetur. Non tamen sequitur quod quicumque essentiam Dei videt, omnia cognoscat, sed solum qui essentiam comprehendit; sicut nec, aliquo principio cognito, consequens est omnia cognosci quae ex principio cognoscuntur, nisi tota virtus principii comprehendatur. Unde, cum animae sanctorum divinam essentiam non comprehendant, non est conveniens ut omnia cognoscant quae per divinam essentiam cognosci possunt. Unde etiam de quibusdam inferiores angeli a superioribus edocentur, quamvis omnes divinam essentiam videant. Sed unusquisque beatus tantum de aliis rebus necesse est ut in divina essentia videat, quantum perfectio beatitudinis requirit. Hoc autem ad perfectionem beatitudinis requiritur, ut homo habeat quidquid recte velit. Hoc autem recta voluntate quilibet vult, ut ea quae ad ipsum pertinent, cognoscat. Unde, cum nulla rectitudo desit sanctis, volunt cognoscere ea quae ad ipsos pertinent. Et ideo oportet quod illa in Verbo cognoscant. Hoc autem ad eorum gloriam pertinet, quod auxilium indigentibus praebeant ad salutem; sic enim Dei cooperatores efficiuntur, quo nihil est divinius, ut dicit Dionysius, 3 cap. Ecclesiasticas Hierarchiae. Unde patet quod sancti cognitionem babent eorum quae ad hoc requiruntur. Et sic manifestum est quod in Verbo cognoscunt vota, et orationes, et devotiones hominum qui ad eorum auxilium confugiunt, d
Haec ille. "Ex quibus potest formari ratio pro utraque conclusione simul : Quilibet beatus omnia illa videt in divina essentia, quae pertinent ad suae beatitudinis perfectionem. Sed cognoscere cogitationes, affectiones et voces beatis directas, pertinet ad perfectionem suae beatitudinis. Ergo beati talia cognoscunt. Et in hoc primus articulus terminatur.