CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De his quae videntur in iride, ut postea reddatur causa ipsorum : et quare pictores non possunt pingere plene colores iridis.
Videamus ergo primo quae sunt in ipso iride, ut postea convenientius possimus reddere causas ipsorum. Dico ergo quod iris arcus est rotundus, vel fere rotundus, non excedens semicirculum, et frequenter existens partito semicirculo minor : et videtur minor non in quantitate, sed in claritate colorum ejus in ipso ortu vel occasu solis : eo quod tunc solis radius debilitatur in vaporibus in Oriente vel Occidente, et non potest claro lumine irradiare oppositum situm : quia iris cum sit solis speculum, non resultat nisi in opposito solis. Propter diminutionem ergo ejus quod est in ipso ortu vel occasu, resplendet de radio solis in nubibus, quae sunt in situ opposito solis, et videtur arcus obscurus tunc et parvorum colorum et paucorum, licet major tunc sit in quantitate : quia quanto sol est altior, tanto arcus est minor : et quanto sol est inferior, tanto arcus est major : unde cum sol fuerit in ipso ortu antequam projiceret radios in Occidentem, quando projicit eos ad lineam Meridiei, visus fuit arcus semicircularis, qui erat quasi circulus Meridiei stans in medio coeli, et cornua ejus fuerunt versus Aquilonem et Meridiem, et erat in mane, et habebat colores valde obscuros et turbidos propter causam quae dicta est. Hic autem arcus in diversis temporibus diversimode apparet: in aequinoctio enim autumnali et post ipsum in qualibet hora diei potest apparere arcus, scilicet in mane, et in sero, et in meri- die : sed cum sol est in Oriente, in mane apparebit arcus in Occidente : et cum sol est in Occidente, in sero apparebit arcus in Oriente : sole autem existente in Meridie post aequinoctium autumni, quando sol currit in signis Meridionalibus, in Meridie potest apparere arcus in Aquilone, quia cornua porrigit in Orientem et Occidentem : et hoc praecipue fieri potest sole in Sagittario et Capricorno existente, quia tunc multum declinat ab Aquilone : et ideo potest tunc in Aquilone apparere arcus, licet raro videatur propter multitudinem et spissitudinem vaporum impedientium splendorem solis : tempus autem illud est, quando nox prolongatur super diem : et est dictum illud intelligendum quoad nostram habitabilem tantum, quoniam in Meridie posset etiam apparere arcus in tempore quando sol declinat ad Aquilonem eadem ratione : sed nos non experti sumus aliquid de habitatione Meridiei secundum partem terrae, quae est ultra aequinoctialem. In aestu autem quando aestas est, hoc est, in toto tempore quo sol accedit ad Zenith capitum nostrorum post aequinoctium vernale, non potest apparere arcus in Aquilone in media die : eo quod tunc radius solis ad Aquilonem brevior est quam semidiametri circuli, et ad talem distantiam rei elevatae super speculum non potest fieri reflexio super speculum aliquod : oportet enim nos hoc sumere a scientia perspectivorum, quod reflexio quae fit in speculo, est ad oppositionem diametri, ita quod res elevata super speculum rectum per minorem partem quam sit semidiameter, non immutat speculum : in aestate ergo in mane et in sero potest apparere arcus, sed non in meridie.
Est etiam advertendum quod duo arcus possunt videri, non quidem in una nube ex eodem situ : quia saepe videntur tres et aliquando quatuor in una nube : sed in hyeme sole in meridie existente possunt apparere duo arcus ex oppositis sitibus, licet raro contingat : et erunt illi
parvi valde quasi jacentes super terram in puncto Orientis et Occidentis. Ex his autem quae etiam videntur in arcu, est quod frequenter apparent tres distincti colores et ordinati in quolibet arcu, et non mutantur, ita quod in uno arcu sint quidam, et in alio arcu sint alii: et inter hos tres colores ille qui est intrinsecus, debilior est in participando lumen quam alii duo, scilicet medius, et extremus qui est super arcum, et diversificantur isti colores, ita quod exterior ad convexum arcus est vinosus, qui rubicundus dicitur sicut rubeum vinum sole illustratum : et hic color habet partem arcus qui in rotunditate majoris est mensurae et quantitatis : color autem interior in iride, qui est ad concavum arcus, minoris est mensurae in rotunditate iridis, et est tendens ad viriditatem, qui est sicut rubigo aeris illustrata per solem, vel sicut vitrum non multum viride sole illustratum. Medius autem color caeruleus est : et in illo est mirum, quod juxta rubeum ita incipit, quod non potest distingui per lineam inter ipsum et rubeum : et similiter ad viridem ita determinatur, quod linea non potest imaginari inter eum et viridem : et hoc est unum de miris naturae quod incipit a tam similibus, quod quasi indistincta videntur, et in tam diversa terminatur opus ejus : et ideo pictores non possunt facere per omnia similes color iridis, quia colores eorum super lineas sunt distincti. Hujus tamen et alia causa est, quia videlicet pictores colores ponere non possunt expressim nisi in materia terrestri, quae pervia non est : colores autem iridis sunt in substantia pervia. Et ejusdem tertia causa est, scilicet quia hic nunquam pictores ponunt duos extremos ex quibus sine linitione coloris alicujus resultet tertius : sic autem fit in iride, ut infra ostendemus, quia ex diversis extremis tertius resultat, et illum medium colorem iridis praecipue pictores assimilare non possunt propter causam praedictam et ultimam : color autem vinosus iridis et viridis non commiscentur, ut faciant tertium : et tamen resultat ex ipsis : unde etiam inter viridem et vinosum apparet citrinitas et rubedo quaedam in colore medio. Ista ergo sunt quae expresse inveniuntur per visum in arcu daemonis, etc.