UTRUM ACTUS PECCATI SIT A DEO IRCA trigesimamseptimam distinctionem 2. Sententiarum, quaeritur : Utrum actus peccati sit a Deo. Et arguitur quod non. Homo enim non dicitur esse causa peccati, nisi quia est causa actionis peccati : nihil enim ad malum intendens operatur, ut dicit Dionysius, 4. de Divinis Nominibus. Sed Deus non est auctor peccati. Igitur nec actionis vel actus peccati. In oppositum arguitur sic. Nam, secundum quod dicit Augustinus, 3. de Trinitate (cap. 4), voluntas Dei est causa omnium specierum et motionum. Sed actus peccati est quidam motus liberi arbitrii. Igitur est a Deo. In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.