Ulterius. Videtur quod apertio januae non sit effectus baptismi. Quidam enim ante passionem christi baptizati sunt. Sed tunc eis janua non est aperta: quia si aliquis eorum tunc decessit, regnum non introivit. Ergo baptismus non aperit januam regni caelestis.
Praeterea, baptismus repraesentat passionem christi, non resurrectionem, ut videtur. Sed in resurrectione est aperta janua, ut patet per collectam quae dicitur in die resurrectionis: deus qui in hodierna die per unigenitum tuum aeternitatis nobis aditum devicta morte reserasti. Ergo non debet iste effectus baptismo attribui.
Sed contra est auctoritas bedae supra inducta, dist. 1, quod in hoc differebat circumcisio a baptismo quod aditum regni caelestis non aperiebat.