CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans naturam ipsam quae est universalis, et accidentia genera ipsius per quae efficitur in anima et in rebus, et unum et multum, ei commune et proprium, per quae omnia concluditur ipsius differentia totius et universalis.
Natura autem illa quae est universale simplex, natura est secundum seipsam existens, ex suis constans diffinientibus : aut si ipsa est primum diffiniens, tunc ipsa consistit absoluta in sua quidditate, et non accipitur conjuncta alicui proprietati vel accidenti vel respectui quae consequuntur esse suum : sicut si dicamus quod homo secundum ipsum quod homo est vel quod est homo : sic enim non pendet esse suum ex intellectu esse vel in supposito esse : quia secundum hoc nihil est de esse suo, quod non ingreditur in suam rationem diffinitivam : et ideo hoc modo neque est proprium, neque commune, neque unum, neque multa : quia nihil horum est in ratione diffinitiva, quamvis non repugnet quin quodlibet istorum conveniat ei per aliquid adjunctum naturae suae sive substantiae. Accidit enim ei esse in hoc et in illo, et per hoc efficitur proprium. Accidit enim etiam eidem referri ad multa, et per hoc efficitur universale sive commune. Accidit etiam eidem esse separatum, et per hoc efficitur intelligibile. Accidit etiam ei terminatum esse et indivisum, et per hoc efficitur unum. Et accidit eidem adhuc dividi per materiae divisionem, et per hoc efficitur multum. Si ergo quaeratur a nobis, cum homo secundum.
id quod est homo accipitur, utrum sit commune, vel proprium, vel unum, vel multa ? Dicimus quod secundum quod homo est homo, nihil est horum : quia nihil horum diffinit ipsum : sed omnia haec consequuntur esse ipsius. Si autem sic quaeritur, utrum homo in eo quod homo est, sit unum, vel multa, vel comne, vel proprium ? Dicimus quod locutio dupliciter intelligi potest. Si enim cum dicitur in eo quod homo est homo, in praedicato intelligatur, tunc dicimus sicut prius, quod homo in eo quod homo nihil est illorum, sed potius in eo quod homo est, animal est rationale. Si autem homo in subjecto sit et esse praedicetur, tunc sensus est, homo in eo quod est, hoc est, in eo quod habet esse, cum esse multipliciter dicatur, nihil prohibet tunc hominem in eo quod est unum vel multa esse commune in re. Cum autem dicitur, homo est homo, et homo in eo quod est homo est homo, non aliud esse importatur nisi quod est ex diffinitione : et ideo si omnino simplex talis natura accipiatur, non habebit diffinitionem : et in talibus idem quaeritur per quaestionem an est, et per quaestionem quid est, et tale nec vere unum, nec vere multa est, neque commune, neque proprium, sicut est in causa prima. Hoc igitur modo accepta natura secundum se vere est causa eorum quorum illa natura est : et hoc modo secundum naturam est ante rem ipsam. Sicut autem diximus universale licet ab hoc quod est in intellectu non sit universale, non est tamen universale nisi ens in intellectu : et hoc probatur sic : hoc enim modo est universale, prout accipitur unum de omnibus : unum autem de omnibus non est in esse quod habet in rebus : quia sic uni et eidem rei acciderent multae individuationes, vel omnes, quod esse non potest. Oportet igitur quod sit unum de omnibus, prout unum est separatum ab omnibus. Hujusmodi autem fit per intellectum, cujus probatio haec
est. Duae enim formae ejusdem speciei . in uno secundum idem inesse non possunt. Accipiatur ergo homo a Socrate et accipiatur a Platone sine omnibus individuantibus, aut sunt duae formae, aut non. Si sint duae et secundum idem sunt in intellectu, tunc duae formae ejusdem speciei insunt eidem, quod jam diximus impossibile. Si autem sunt eaedem, tunc eadem ratione de omnibus individuis acciperetur idem : igitur idem quod in intellectu est unum et idem, quod tamen est de multis : sic igitur non est universale nisi dum intelligitur : et haec est veritas, licet quidam ex sola ignorantia philosophiae hoc negant.
Est autem hic quoddam advertendum valde notabile : ex quo enim una et simplex est natura quae secundum se neque est in intellectu, neque in rebus, haec pro certo quantum est de se est una ubique et semper : et per hoc quod est in anima, nihil horum amittit : non enim per aliud est intellectu nisi per hoc quod est esse separatum, et hoc non opponitur alicui dictorum : in intellectu igitur existens non videtur esse singulare, licet hoc dicat Avicenna : non enim est in eo sicut in subjecto omnino, sicut alibi ostendimus. Videtur igitur in ipso sicut ubique et semper : et tunc non erit aliud in uno, et aliud in alio. De his autem alibi, et praecipue in libro de Perfectione animae determinatum est. Ex inductis autem quoad propositam intentionem est hoc accipere, quod natura illa cui accidit universalitas, in se est unum quid : et secundum quod accidit ei comparari ad multa, est uniens multa et esse ipsorum.
Et ex hoc accipitur differentia totius et universalis : quoniam totum ex hoc quod est totum, non est nisi in rebus significatis singularibus : universale autem ex hoc quod universale, non est in ipsis. Adhuc autem totum ex hoc quod est totum numeratur partibus suis, et quaelibet partium est aliquid substantiae ipsius. Universale autem nec numeratur partibus, nec sunt partes aliquid de substantia ipsius. Adhuc autem natura totius non constituit partes suas, sed natura universalis constituit omnes partes suas : totum enim constituitur ex suis partibus : universale autem constituit suas partes, et non constituitur ex ipsis : et ideo totum nunquam potest fieri pars partis suae : sed universale quia constituit partes suas, potest fieri pars essentialis suae partis. Amplius totum non est totum unicuique parti secundum se : universale autem totum est cuilibet parti secundum se. Amplius totum non est totum nisi partibus praesentibus : universale autem est universale praesentibus et absentibus. Amplius totum est totum finitarum partium: universale autem respicit partes infinitas vel non finitas quantum est de se . Haec igitur de universali sint sic dicta.