UTRUM OMNE PECCATUM SIT MORTALE IRCA quadragesimamtertiam distinctionem 2. Sententiarum, quaritur : Utrum omne peccatum sit mortale. Et arguitur quod sic. Quidquid enim tollit virtutem, est peccatum mortale. Sed omne peccatum tollit virtutem : quia peccatum est recessus ab aequalitate; virius autem est quaedam aequalitas. Ergo omne peccatum est mortale. In oppositum arguitur sic : Diversitas poenarum correspondet diversitati culpae. Sed poena temporalis differt ab aeterna. Ergo peccatum veniale differt a mortali; cum uni debeatur pcena temporalis, et alteri aeterna. In hac quaestione sunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo objectiones. In tertio solutiones.