Hic ponitur persecutio in tribus. In captione.
Thren. 3: venatione ceperunt. In flagellatione, caesum. Simile Act. 8: Hebr. 11: ludibria, et verbera experti. Et in carceratione: itaque ingressus est jeremias in domum laci. Psal. 87: aestimatus sum cum descendentibus in lacum.
Ergastulum, et est proprie carcer in quo damnatur quis ad aliquod opus. Secundo ponitur liberatio, mittens; et circa hoc tria. Primo ponitur liberationis occasio, ponens regis interrogationem: putasne est sermo a domino? scilicet praenuntians futura, tibi revelatus. Isa. 8: numquid non populus a deo suo requirit visionem pro vivis ac mortuis? et ponit responsionem: et dixit jeremias. 3 Reg. 14: ego autem missus sum ad te durus nuntius. Secundo ponitur liberationis petitio: et dixit jeremias ad regem: ubi monstrat injustam poenam; quid peccavi? job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit. Excusat impositam culpam: ubi sunt prophetae vestri? quasi dicat: patet eorum falsitas, et mea veritas. Jam enim exercitus chaldaeorum reversus erat, quem illi reversurum negaverant. Supra 28: propheta, qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, tunc scietur propheta quem misit dominus in veritate. Et petit misericordiam: nunc ergo audi, obsecro. Proverb. 15: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Eccli. 6: verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos; et lingua eucharis in bono homine abundabit.
Tertio ponitur petitionis impetratio: praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, quod addi noluit, vestibulo, idest atrio.