CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De positione Stoicorum circa constitutiones formarum.
Stoici autem omnia contraria dixerunt. Omnia enim quae in naturis fiunt, formis attribuerunt,habentes quinque rationes. Quarum una est ista, quod nos videmus formam esse in materia et non ex materia, nec ab aliquo causari principiorum materialium. Cum igitur in materia sit finis motus, oportet quod, aliquid illius motus sit principium. Nihil autem movet nisi secundum unam formam. Oportet igitur quod movens ad formam, forma movens sit, et secundum rationem formae moveat. Formae ergo sunt quae primo movent.
Secunda ratio est, quia omne movens aequivocum ad univocum reducitur. Constat autem, quod movens materiam ad formam aut est aequivocum, aut univocum. Si est aequivocum, ad univocum reduci potest. aequivocum multiplex est, et univocum simplex et unum. Omne autem multiplex ad simplex et ad unum reducitur secundum philosophiam. Oportet igitur quod primum movens in eadem sit forma cum ultimo quod ex motu constituitur. Movens ergo primum est forma in quolibet genere moventium et motorum.
Tertia ratio est, quia cum sint causae primae et immediatae, primae non efficiuntur immediatae nisi per medias in quibus determinantur et restringuntur ad hoc quod convertibiles sint cum effectu ultimo : mediae autem quae restringunt et determinant, non possunt facere aliquid nisi virtute primarum. Omnes ergo mediae informantur per primas, et omnes primae determinantur per secundas et medias. Oportet igitur quod primi termini moventes formae sint sed determinatae ad ultimum motum per medias.
Quarta ratio est, quod id. quod, est in. potentia, non exit in actum nisi per id quod est in actu. Constat autem quod, omnis forma quae in materia est, non est, nisi de potentia educitur in actum. Educitur igitur per id quod in actu est. Quolibet ergo ascenditur in causis quae habent actum permixtum cum potentia, necesse quod veniatur ad. actum purum., cujus nihil in potentia est : alias enim retur in infinitum. Primum ergo mo-
vens in omnibus forma est et actus purus.
Quinta ratio est, quod dicunt causam. corruptionis non esse nisi potentiam ad non esse quam dicunt esse potentiam materiae. Non autem idem potest esse causa esse et non esse nisi per accidens, sicut dicimus praesentiam gubernationis navis esse causam salutis navis, et absentiam causam periculi. Non autem hic quaerimus de causa per se et quae movendo et generando causa est : et sic quod est causa esse secundum formam, non est causa non. esse. Causa autem esse secundum formam per se non est nisi forma. Formae igitur sunt, quae primo generant et primo movent.
Hac igitur opinione per tot rationes sic confirmata, dicunt Stoici, quod quiddam ex. formis primis constituitur ad similitudinem ipsarum formarum. Quiddam autem propter esse umbrosum, materiae in quantum agunt formae, constituitur ad possibilitatem materiae. Quiddam autem constituitur ad modum utriusque. Quod ad modum formarum constituitur, dicunt esse separatum : et siquidem vicinius est formis constituentibus, nihil habet de potentia vel quasi nihil : et hoc dicunt esse imaginationem primarum formarum, sicut illae substantiae quas Plato heroas dixit, et calodaemones, hoc est, bonos intellectus vocavit. Si autem remotius distant, plus et plus distant secundum quod plus intercipiunt de potentia materiae : et secundum hoc dicuntur cacodaemones, id est, mali intellectus, hoc est, mentes malitiae subjectae. Id. autem quod secundum utrumque constituitur, anima rationalis, quae secundum quod est anima, potentiam sequitur materiae : et ideo diffinitur endelechia esse corporis organici physici. Secundum autem quod, rationabilis est et intellectualis, impossibile est eam endelechiam esse alicujus corporis : quia sic nullius pars corporis est actus : sed ante omne corpus est : et consistentia corporis fundatur in ipsa, et non e conver- so. Propter quod Stoici dixerunt animas secundum substantiam immortales esse
et aeternas : eo quod principia earum aeterna sunt : et non corrumpi eas dixerunt, nisi secundum quod animae sunt et endelechiae corporum : et hoc est corrumpi secundum accidens, et non per se. Ex hac igitur opinione patet quod intellectus ex altero est, et opinativa pars ex altero. Intellectiva enim pars a formis est separatis. Opinativa autem ab endelechia est, quae est perfectio partis illius, quae sensibus et sensibilibus utitur ad vitae conservationem et regimen, Secundum hanc igitur opinionem sic intellectualis pars est altera ab opinativa.