CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In (pio probatur, quod non est univocum de omnibus unius unum, sed ad unum primum aliquid est multiplicitas ejus relata, et illud dicitur primo et principaliter unum.
Oportet autem intelligere quod non. est dicendum, quod ea quae dicuntur unum,
dicantur simpliciter, per intentionem unam : et ideo non potest dici per unam communem rationem , quid est unum esse, et quae est ejus ratio, sicutper unam rationem communem et univocam determinantur ea quae sunt in uno genere et eodem. Dicitur enim unum tot modis non univocis, quot determinati sunt : et horum unoruni est unumquodque unum cui inest aliquis dictorum modorum, cum tamen quilibet dictorum modorum multos sub se comprehendat per prius et per posterius dictos : et ideo necesse est quod quando aliquis dictorum, modorum inerit alicui horum quae unum dicuntur , et . quandoque idem modus, vel alius unius : inest, alii quod etiam dicitur unum, quod. etiam consideretur per analogiam, quodillorum magis sit propinquum nomini unius in modo primo et principali : et hoc quidem magis vel maxime dicitur unum : alia vero quae per modum non ita propinquum participant modum unius, dicuntur unum potestate. Et ideo in consideratione illa facimus sicut facimus in consideratione elementi, et in consideratione causae, si aliquis eget dicere multiplicitatem elementi et causae quae determinat et distinguit et in rebus quae elementa dicuntur : et si eget dicere multiplicitatem reddentem terminum et rationem nominis principaliter dicti : ille enim praesupponit nominis rationem, secundum quem principaliter dicitur elementum et causa : et tunc videt quae rerum magis illud nomen participat, et illam dicit esse primo et principaliter elementum et causam, et alia quaecumque sint quibus convenit nomen, dicit esse modos illius.
Hoc autem gratia exempli dicamus sic, quod elementum est in compositione primum, et in resolutione ultimum, quod non dividitur vel resolvitur ad aliud ulterius se : et quidam quidem dixerunt, quod hoc elementum ignis est, eo quod est subtilissimum corporum specie : subtilissimum autem, ut illi dicunt, non resolvitur per divisionem ulterius. Videmus
autem per diffinitionem elementi positam, quod ignis resolvitur in materiam corporis simpliciter quam habet ante se : et ideo dicemus quod ignis non est secundum primam rationem elementum, sed potius cujusdam corporis elementum, quod videlicet est compositum ex contrariis . Dicebant autem aliquando quod elementum forsan est infinitum, eo quod ante infinitum, nihil esse dicebant, ad quod resolvatur infinitum. Et contra hoc iterum dicemus, quod hoc non potest esse secundum primam rationem elementum : quia etiam infinitum habet materiam ante se, ex qua fit, et in quantum resolvitur per intellectum. Alii autem forte dicunt, quod aliquid aliud corporum est tale quod dicitur elementum, aut forte tale non dicunt elementum, sed vaporem vel corpus igne grossius et aere subtilius vel aliquid hujus. Et contra omnes taliter dicentes utemur eadem arte : per supra dictam enim elementi rationem palam est, quod non est idem ignis esse et esse elementi, sed potius ignis est elementum, non quidem sicut primum compositionis corporis principium, sed est ut res quaedam et natura
quaedam per formam distincta, quae est elementum non corporis, sed cujusdam corporis : nomen vero elementi significat quod illi accidat sive conveniat elementi ratio, quod est aliquid compositionis principium, ut ex hoc ut primo componente fiat, et quod insit in re composita : et hoc modo materia prima est elementum non ignis, vel aliquod corporum simplicium. Eadem autem arte utemur multiplicitate nominis causae, et in multiplicitatem nominis unius : et in talibus omnibus quando volumus invenire illud quod primo et principaliter et maxime dicitur, et ad quod omnia alia referuntur : propter quod, et unum principaliter et primo est indivisibile esse, et hoc enti hoc est unum enti est hoc esse, quod videlicet indivisibile sit : inseparabile autem sive indivisibile est, aut loco indivisibile, sicut quae unius sunt subjecti :
hoc enim loco inseparabilia sunt: aut quod sit indivisibile specie, sive mente, sive ratione et intelligentia, sicut ea quorum species et forma et quidditas una est: aut etiam quae indivisibilia toto et quae indivisibilia sunt determinato continuo, cujus partes copulantur et terminantur uno. Secundum hos igitur modos accipiendum est primum et principaliter unum in quolibet genere unius et entis : et ad istud omnia alia referuntur, quod maxime secundum suum ambitum est indivisibile.