IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit quid loquens causat in intellectu audientis per tria dicta. Primum, si audiens habet speciem objecti, de quo loquendum est, tantum potest causari in eo actus. Secundum, si non habet speciem, potest accipere a loquente speciem et actum. Tertium, si habet actum de illo objecto, tantum potest accipere speciem si caret ea. Littera est clara.
Ad ulteriorem autem declarationem propositi, restant duo intelligenda : Primo, quid gignatur in intellectu audientis ab Angelo loquente. Secundo, qualiter Angelus potest loqui uni et non alteri, si sint aeque praesentes.
De primo dico, quod potest causare actum tantum, ita quod non speciem, et potest causare simul actum et speciem, et potest causare tantum speciem. Probatio primi (h) : Locutio potest esse de aliquo habitualiter noto audienti, quia sicut dos possumus perfecte loqui de eo quod perfecte sciremus, communicando conceptus nostros aliis, licet sciremus illos eosdem alias scire, ita possibile videtur ibi locutionem esse de habitualiter noto utrique ; sed tunc non gignitur species ab Angelo, alia ab illa quae habetur, quia tunc essent duae in eodem, respectu ejusdem objecti, nec etiam praehabita illa intenditur, quia ponamus quod praehabeatur perfectissima. Similiter (i) locutiones, ut plurimum, sunt de complexis pertinentibus ad actualem existentiam rerum ; tales autem complexiones non sunt evidentes ex terminis ; licet ergo aliquis habeat species extremorum, non propter hoc est intellectus suus minus capax alicujus intellectionis, sive cognitionis complexae de illis extremis, quae videlicet est determinate de altera parte contradictionis, ut de existentia rei, vel non existentia: potest ergo tunc causari aliquis actus cognoscendi tale complexum, sine causatione alicujus speciei.
Secundum probo (k), quia si An gelus audiens, non habet speciem illius singularis, de quo loquens loquitur, intellectus suus est receptivus tam speciei quam actus, et carens utroque: et intellectus Angeli loquentis, est in actu primo sufficienti, ad gignitionem utriusque, quod patet de specie, quia species intelligibilis potest gignere speciem intelligibilem ejusdem rationis, sicut species rei sensibilis in medio potest gignere speciem sensibilem ejusdem rationis. Similiter de actu patet, quia illa species, quae est in loquente principium cognoscendi illud cujus est, potest etiam esse ratio gignendi actualem intellectionem illius objecti in intellectu alio capace.
Tertium probo (1), quia minor virtus activa non potest majorem virtutem impedire a sua actione; ergo si superior consideret aliquid in genere proprio, puta A, inferior volens loqui sibi de D, non poterit impedire suam intellectionem actualem: ergo tunc non causabit intellectionem actualem ipsius B, quia non possunt duae inesse sibi, et aliquid causabit quantum poterit, quia vult conceptum suum alii communicare quantum potest: ergo causabit speciem illius B, si non praehabeatur in intellectu superioris.
Ex eadem etiam majore quae prius, et ista minore, quod scilicet superior et inferior possunt simul loqui eidem, sequitur quod superior faciet illum actu intelligere illud de quo vult loqui ; inferior autem non, sed tantum facit aliquid compossibile cum intellectione sua, scilicet speciem illius de quo vult loqui: in istis duobus casibus ita potest loquens gignere speciem quod nullum potest tunc gignere actum.
Dato etiam quod nullum sit impedimentum ex parte audientis, quin utrumque possit et speciem et actum recipere, loquens ex quo voluntarie causat, (sicut dicetur postea) potest causare unum, et non alterum, scilicet prius, non causando posterius, ex quo se non necessario concomitantur: et in isto ultimo membro, loquens loquitur, et tamen audiens non audit perfecte, quae auditio non est aliqua intellectio actualis illius, quod exprimitur a loquente. Et est simile, sicut si homo loqueretur homini distracto per studium, in cujus aure acciperetur species soni, et tamen non audiret, id est, non conciperet illud distincte sub ratione signi, nec haberet intellectionem de illo expresso, sed tantum ista species soni gigneret in memoria vel phantasia aliam speciem remanentem, et posset postea rediens a distractione considerare illud cujus est signum, et ita locutio praecedens esset sibi occasio illius intellectionis, etiam licet prius per eam nihil distincte audisset, sed in aliis duobus primis membris, in quibus intellectio actualis exprimitur a loquente, quando aliquis loquitur, tunc ille cui loquitur, audit, quae auditio intellectio quaedam est.